88 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO compescas. Datum Laterani die 15 Kalendas Maii, Ponti-ficatus nostri anno primo. Volens igitur idem dominus Episcopus Minerbini ad ipsius executionem mandati reve-renter procedere cum ea quae expedit diligentia inquisivit per pi urea et diversos homines Baroli sufficiente«..... et ornili exceptione maiores si de huiusmodi Sacrilegio ad eorum aliquam notitiam devenisset, qui corporaliter iura-mento affecti, feriatim dixerunt et confessi sunt in prae-sentia nostra nichil ad eorum pervenisse notitiam de prae-dictis. Cuius quidem inquisitionis fama cum subito perve-nisset ad notitiam venerabilis viri Archipresbiteri Baroli, et aliorum clericorum et sociorum eius, ipsi unanimiter et voluntarie, et tamquam obedientiae tilii ad praesentiam praedicti Episcopi Minerbini nobis ibidem praesentibus se personaliter cum omni reverenda contulerunt exponentes quod quidam Clericus socius eorum Andreas nomine Ar-cbipresbiter et Canonic.us eiusdem Cannensis Ecclesiae, et Angelus specialis civis Baroli ipsius Ecclesiae Procurator venerunt ad eundem Arcbipresbiterum et eius socios su-pradictos requirentes ipsos, ut ob Dei reverentiam et honoris intuitum eiusdem Cannensis Episcopi, et eorum de-berent una cum eis ad eandem Cannensem Ecclesiam se conferre ad deferendas, et salvandas ad opus Cannensis Ecclesiae quasdam res de omnibus supradictis, ne res ip-sae fuissent furtivae noctis tempore et inde asportatae, prout plura et diversa de rebus ipsius Ecclesiae per malos homines ab eadem Ecclesia furtive asportata fuerunt et subtracta. Veruna quia idem Archipresbiter et eius socii supradicti petitionem, et requisitionem predicti Andreae Archipresbiteri et Angeli procuratoris praefati cum omni devotione ac sollecitudine efficaciter admittentes; quia opus Dei, et ipsius Cannensis Ecclesiae satis utile et necessa-rium videbatur, fore, si praedictae res per eos ad opus ipsius Cannensis Ecclesiae salvarentur, idem Archiprae-sbiter, et eius socii supradicti unanimiter et concorditer