240 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO qd. Nicolai nasi, a medio transenda iuxta domum Guar-nerii sellarii et iuxta viam puplicam titulo irrevocabilis do-nacionis. Ex qua mea donatione nichil aliud peto a dictis clericis preter Missas et orationes ad deum et quod dicti clerici et eorum successores teneantur anno quolibet fa-cere anniversarium prò remedio anime mee et parentum meorum. Quatinus post mortem meam dictam domum dicti clerici et eorum successores habeant possideant et dominen-tur etc. Reservato tamen mihi usufructu diete domus dum vixero. Guadiam quoque tibi Recipienti vice nomine et prò parte dictorum Archipresbiteri et omnium clericorum ecclesie memorate dedi me Inde fideiubente, ut ego et mei heredes dictam domum libere ab omnibus liominibus de-fendamus etc. supposui omnia bona mea etc. Contra que si fecerimus pene nomine componamus dictis clericis Agu-stales auri decem et totidem parti Curie predicto notario partem ipsam prò parte Curie etc. Ex hoc autem facta sunt duo puplica consimilia Instrumenta unum quorum ad Cautelane dictorum clericorum penes ipsos habendum et aliud penes me retinendum per manus predicti Magistri Spine puplici Baroli notarii signo suo solito subscriptione predicti ludicis et subscriptorum testium suscriptionibus robarata. Quod scripsi ego predictus Magister (è ripetuto) Spina puplicus Baroli notarius qui predictis rogatus interfui et meo signo consueto signavi. (C’è il segno). f Robbertus de argenterà q. s. Baroli Iudex. f rogerius fìlius Iohannis benevenutus testatur. f Qaufridus Marini de falco testis.