246 CODICE DIPLOMATICO BALLETTANO petri de costantino etc. TibĂ­ Corrado de Galiberto f. qd. Guillelmi de Galiberto socero meo et concivi voluntarie Guadiam per convenientiam dedi posito inde fideiussore dicto Nicolao sire petri patre meo. ut si Gemmam f. tuam uxorem meam ante me mori contingerit nullis filiis ex me et ea relictis ego vel mei heredes uncias auri viginti pon-deris generalis quas a te pro eadem Gemma filia tua uxore inea in dotem accepi tibi vel tuis heredibus sine controversia restituamus. si vero dietam Gemmam filiam tuam uxorem meam ante me mortua fuerit filiis ex me et ea Infra etatem legitimam derelictis ego vel mei heredes ipsas uncias auri viginti ponderis generalis quas a te pro eadem. Gemma filia tua uxore mea in dotem accepi apud vos de-ponam ad conservandum et reddendum ipsis comunibus filiis cum ad etatem legitimam pervenerint, quibus Infra etatem legitimam decedentibus ipse uncie auri viginti pe-nitus vobis cedant omni mea meorumque heredum sopita calumpnia. Si vero me premori contingerit dieta uxore mea superstite, heredes mei ipsas uncias auri viginti quas a te pro eadem uxore mea in dotem accepi ut dictum est eidem uxori mee restituant posito inde fideiussore dicto Nicolao sire petri patre meo. te dicto Corrado pro parte diete Gemme filie tue uxoris mee recipientis et stipulantis. Unde voluntarle tam ego predictus Rogerius principalis quam ego pre-dictus Nicolaus fideiussor anteposuimus et obligavimus vobis omnia et singula Bona nostra etc. et specialiter ego predictus Nicolaus sire petri fideiussor domum unam meam orreatam quam babeo in burgo Santi Iacobi civitatis Baroli iuxta domum domini Petri de Marra, iuxta domum Roberti ferrisii quam tenet pro parte uxoris sue et a dua-bus partibus iuxta vias puplicas cum potestate capiendi auctoritate vestra propria etc. Quod scripsi ego predictus Gualterius etc. Seguono, come nel precedente atto, i segni del notaio e del giudice e le quattro firme dei testi.