CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO 15 Auxilio. Salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum om-nes Ecclesie degentes sub dictione Domini Bogerii Sicilie Regis timore perterriti (sic) defecissent a nostra obedientia sequentes cum ipso Rogerio partes Anacleti preter dictam Ecclesiam Baruli, quam tu verbo et exemplo confìrmasti in veram fidem, ob quam causam erumnarum satis cum Clero eiusdem Ecclesie pertulisti. Nunc vero in melius permutatis Ecclesie Apostolice rebus, cum iam sit unus Pastor et unum Ovile, spirituali consolationi tue, quan-tum possumus, benigne consulere, teque tuamque Ecclesiam Sancte Marie de Auxiliis specialibus favoribus, et gratiis prosequi volentes; et a quibusvis excomunicationis suspentionis et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententlis et penis a iure, vel ab homine quavis occasione vel caussa latis, si quibus quomodolibet innodatus existis ad effec-tum presentium tantum serie absolventis, et absolutum fore censentes, supplicationibus tuis nobis super hoc umiliter porrectis inclinati .... (sic) Auctoritate enim, qua polle-mus Apostolica erigimus supradictam Ecclesiam Sancte Marie de Auxlio Buruli in Ecclesiam Collegiatam cuius Capitulum Canonicorum efformetur nunc saltem ex duo-decim vel a pluribus seligendis a te unice ex iis qui sunt adscripti et inserviunt diete Ecclesie, quorum insigna sint eadem ac illa Maioris Ecclesie Tranii. In posterum vero electiones tam Archipresbiteri, quam Canonicorum et cuius-libet officialis, sive maioris sive minoris gradus adhuc et Clericorum qui adscribi petunt servitio eiusdem Capitularis Ecclesie, volumus decernimus et decretamus ut fìant per scrutinia secreta ab ipso sic novo constituto Canonicorum Collegio, convocando ab Archipresbitero quem caput eius habuerint. Bulle autem ac possessio dentur novis electis ab ipso Capitulo, inscio etiam Episcopo Tranentii cui se voluit subiici liec Sancte Marie de Auxilio vetus Ecclesia, postquam Canusium cuius diececis pars erat, sua eversione Episcopatum amisit. Qui Tranensis Episcopus aliud ius