CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO 135 in possessione pacifica percipiendi omnibus vassallis suis in M........sicut dominus debet percipere suis vas- sallis. et quod ipsi vassalli obediunt in omnibus diete Ecclesie Episcopo et officialibus suis sicut debent obedire vassalli domino suo sine ulla contrarietate. § Item quod ipse et fuit in possessione pacifica tenendi Curiam vassallis suis.......et alia que mortem inducunt et ipsi in omnibus sibi et Curie sue obediunt. et respondent de Iure et parent suis sententiis et officialium suorum sicut debent parere domino suo. § Item qued ipse est in possessioue pacifica recipiendi per se vel per suos procuratores platea-ticum de omnibus que vendunt predicti vassalli Ecclesie supradicte. § Item quod ipse et clerici sui sunt in pacifica possessione vel quasi......emendi libere in toto territorio Montis Viridis recipiendi placeaticum de omnibus que vendunt vel emunt ipsi vel eorum procuratores. § Item quod ipse est in pacifica possessione vel quasi Iuris recipiendi vassallos de novo venientes ad morandum in Ci-vitate et Territorio Montis Viridis quecumque veniunt infra octo dies computantes tamen ab ilio die quo ipsi veniunt animo remanendi et fit mentio de eorum homogio. § Item quod sic recepti sunt perpetuo deinceps vassalli Ecclesie et gaudent eadem libertate cum antiquis vassallis Ecclesie. § Item ponit quod vassalli Ecclesie possident omnes suas possessiones liberas ab omni servitio et angaria seculari ita quod non tenentur servire alicui......nec Ecclesie et Regie Curie et aliis debitis servitiis quod ipsi. Item quod vassalli Ecclesie tam novi quam antiqui recipiunt libere ligna. herbam et aquam vivam et omnes alias communes utilitates per totum Territorium Montis Viridis sine alicuius contrarietate. § Item quod ipse est in possessione vel quasi Iuris recipiendi décimas de Baiulatione et demanio Curie Montis Viridis. § Item ponit quod Episcopus Matheus suus in ipsa Ecclesia predecessor recepit décimas de predictis semel et pluries. § Item quod diete decime