CODICE DIPLOMATICO BARLETTA NO 345 Iuribus aliis Regie Curie et cuiuscumque alterius semper salvis, et factis de executione presentium cum forma ear 11111 quatuor consimilibus puplicis instruments, quorum uno eisdem mulieribus religiosis tradito, aliud vobis retineatis, et duo uobis sub pena unciarum auri quatuor post dies octo executionem procuretis ut unum ex ipsis nobis reti-neamus nostri ratiocinii tempore producendum. Aliud con-servandum in Regia Curia prout nobis iniungitur ad Curiam transmittamus cauti quod in executionem presentium nullam commictatis desidiam vel defectum cum exinde vobis pro parte Curie ignoreamus (sic) Datum Baroli quar-todecimo Marcii septime Indictionis. Ad quarum licterarum executionem dictus petrus Iudicis Basilii procurator in absentia dicti Nicolai de Sabino socii sui pro pecunia generalis in Begio carcere domini lustitierii terre Bari de-tenti volentes devote procedere cum omni diligentia et cautela nos pro parte Regia requisivit, nostro super officio implorato etc. Nos autem quia iusta petentibus nostrum non debemus, nec possumus officium denegare etc. personaliter interfuimus cum eodem predictus petrus (sic) procurator nobis presentibus cum eodem forma predicti Sacri Mandati diligenter attenta et in omnibus observata Ad subscripta oliveta sita in pertinentiis diete Civitatis vigilia-rum per diversa loca et secundum subscriptos pertinen-ciarum ipsarum, que dictus quondam Iudex Matheus de partucis de Barolo tempore quo ad vixit tamquam verus dominus et patronus tenuit et possedit prout predictus petrus procurator asseruit coram nobis, ibique nobis exi-stentibus dictus petrus procurator, fratrem Leonem (sic) de Monopulo ordinis predicatorum nobis cum ibidem presentem verum legitimum procuratorem. actorem. syndicum. yconomum et ad hec nuncium specialem sororis Beatricis proirisse et conventus Sante Lucie etc. Oliveta vero sunt hec videlicet In primis in loco lane orbores olivarum cum plateis earum viginti septem arbores Iuxta olivas. Angeli