CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO 231 f Anno ab Incarnacione domini nostri Iesu christi Millesimo ducentesimo nonagesimo nono Regnante domino nostro Karolo secundo dei gratia Magnifico Rege etc. Re-gnorum eius anno quinto decimo. Mense Februarii die vicesimo sexto eiusdem duodecime Indictionis apud Ba-rolum. Nos Bartholomeus de Ionatha Regalis Baroli Iudex. Gualterius de Benedicto puplicus eiusdem terre notarius et subscripti testes licterati de eadem terra ad hoc specia-liter vocati et rogati presenti scripto puplico notum faci-mus et testamur, quod Venerabilis in christo pater domi-nus Opizo dei gratia Gannensis Episcopus stante secum pro advocato discreto viro Iudice lohanne de Maurone causa ecclesiastice dignitatis. Locavit ad fìrmam seu ad firmum dedit Guillelmo de Risando et suis heredibus unam peciam terrarum sui episcopatus subscriptis fìnibus desi-gnatam tenendam et laborandam per eum et suos heredes et per alios quos voluerit usque ad quinque annos fìnitos computandos a festo Sante Marie de Augusto proximo futuro presentis anni duodecime Indictionis in antea. pro salmis Boni frumenti duodecim et Media ad salmam gene-ralem pro toto dicto quinquennio, dandis et assignandis eidem domino Episcopo vel eius successoribus seu eorum procuratoribus in dicto loco et terminis per eundem Guil-lelmum et suos heredes sive seminentur diete terre sive non etiam si anni steriles essent quocumque modo videlicet in Barolo ubi Idem Episcopus vel eius successores voluerint in quolibet videlicet festo Sante Marie de Augusto. de frumento salmas duas et Mediani. Ita quod finito dicto quinquennio sit predicto domino Episcopo vel eius successoribus seu eorum procuratoribus in dicto loco de tota dicta quantitate salmarum frumenti duodecim et medie integre satisfactum. hoc ex pacto habito inter partes quod idem Guillelmus et sui heredes teneantur suis successoribus tot lapides signari tacere signo consueto poni in titulis terrarum dicti episcopatus videlicet signo mitre et