CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO 00 siliarus alius non cxistit. et vocat ea que non sunt tam-quam ea que sunt. ut non glorietur omnis caro in con-spectu eius. sed quemadmodum scriptum est. qui gloria-tur in domino glorietur. Ipse namque dat sanctorum scru-tatores qui non sint et velut inanes Indices terre facit are-faciens terra Flumina Insulas collocando. Ab oriente et occidente congregat sibi semen et dicit aquiloni da. et austro noli probibere. ut illi quibus arridet arridet pro-speritas fdios aquilonis et qui redire non possunt venire in gratia filiorum. qua ponit humiles in tribulum et me-rentes erigit sospitate. Cumque incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles vie eius, istud ex eis tenemus pro certo: quod anima iusto facit iudicio nobis investigabili et occulte. Sane felicis recordationis Innocentio papa predecessore nostro septimo Kalendas augusti, soluto debito carnis ad regionem sanctorum spirituum ut credimus evocato sequenti die celebratis exequiis ac cutn honore debito collocato ipsius corpore in sepulcro una cum fra-tribus nostris ad eligendum convenimus successorem. et die tercio spiritus Saucti gratia invocata super hoc tracta-vimus diligenter. et pertractatum vicarium placuit fratri-bus universis. humeris nostribus (sic) quamvis insufficien-tibus imponere onus istud. et licet imprimis duxerimus resistendis. ne tamen videremur vocationi resistere divine superintulimus ad portandum. sperantes in eo qui linguam infantium facit disertas quas ipse qui vota fratrum aspirando prevenit. prosequitur etiam adiuvando. fiduciam enim talem habemus per cbristianos ad deum. non quod sufii-cientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed nostra sufficientia est ex deo quod nos ad suum ministe-rium evocavit. sollicitudine igitur ecclesiastice provisionis assumpta. et spe non modica de vobis concepta quas nobis misericordia conditoris; ad tanti honoris gravitate fa-cilius proferenda in participium istantie nostre cotidiane assumpsit. Universitatem nostram regendam duximus mo-