m CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO Noveritis universi presentes licteras inspecturi, quod nos Guillelmus de Balaeto Ganonicus Ecclesie Santi Asterii Petragoricensis diocesis, ad colligendum quoscumque census a quibuscumque Romane Ecclesie et ex quacutn-que causa debitos in Regno Sicilie a Sede Apostolica deputatus, tenore presentis apodixe recognoscimus et fate-mur personaliter recipisse per manus Borghesii socii Ru-bei Ildibrandini mercatoris de societate Bonaccorsorum de Florentia nomine et pro parte Archipresbiteri Baroli Tranensis diocesis pro annuo censu unius Oboli Massa-mutini in quo Ecclesia Sante Marie de dicti Baroli villa tenetur Romane Ecclesie annuatim pro tempore annorum viginti nuper preteritorum uncias auri duas, et Tarenos quindecim in Karolenis de auro, quatuor per unciam quam-libet computatis, Obulo vero dicti Massamutini secundum presens tempus extimato communiter dimidio Karoleno de auro. De quibus quidem unciis auri duabus et dimidia pro censu predicto temporis prefati solutis nobis nomine Romane Ecclesie antedicte, eundem Archipresbiterum et dictam Ecclesiam Sante Marie censualem absolvimus et in perpetuum quietamus. In cuius rei testimonium et cautelam, presentem nostri sigilli impressione munitam fieri fecimus apodixam. de alio vero tempore precedenti dictos viginti an nos legittimo, coram nobis doceri debet dictum censum fore solutum. Alias dictus Archipresbiter illum nobis nomine quo supra solvere teneatur. Datum Neapoli in Monasterio Santi Severini. die XI. Mensis Martii. None (sic) Indictionis. Sub anno domini Millesimo Trecentesimo ab eius nativitate, dictum autem archipresbiterum ab excomunicationis forma si quam incurrerit dictum censum in prefixo termino non solvendo duximus absolven-dum. Interdictum in dictam Ecclesiam, ratione dicti census per nos prolatum totaliter relaxantes. Datum sub eodem sigillo die mense loco. Anno, et Indictione predictis. N. lì. — Il sigillo 'pendente in cera rossa è rotto. Nello scudo si vedono gli accenni d’un santo e due angeli che adorano. Misura cm. 3 X 2.