118 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO memorie domini Karoli quondam Ierusalem et Sicilie Regis. § Item Interrogatus super quinto decimo articulo etc. in causa scientie dixit quod vidit audivit et Interfuit quo-niam Iohannes Episcopus dominum Guillelmum Galar-dum. dominum Petrum de hugot et dominam Marinam uxorem eius qui in ipso dominio Montis viridis sibi suc-cessores in invicem predictam Ecclesiam in possessionem ipsorum Iurium turbabant excomunicavit. et vidit quo-niam ipsi veniam postulantes promiserunt emendare . . . . . . . predictas ad Sancta dei evangelia super hoc corpo-raliter prestito Iuramento et vidit quoniam Episcopus ab-solvit eosdem. Interrogatus de loco dixit quod fuit in Ecclesia Maiori Montis viridis. Interrogatus de tempore dixit quod non piene recordatur, set credit quod sint decem et octo anni vel citra diversis vicibus. § Item Interrogatus super sextodecimo articulo si illa que continentur in eo sint vera dixit quod sic. Interrogatus in causa scientie dixit quod Maior pars hominum Civitatis et dyocesis Montis viridis ita credit et sentit. § Robbertus Archipresbiter Montis viridis testis Iuratus Interrogatus super contentis in primis sex articulis si sint vera que continentur in eis dixit quod sic. In causa scientie Interrogatus dixit quod vidit quod Ecclesia Montis viridis habebat et habet suos vassallos liberos in civitate et Territorio Montis viridis et vidit quod Episcopi et eorum procuratores percipiebant et percipiunt eis in omnibus et tenebant et tenent Curiam et Iudicabant eos in omnibus preter in criminalia que mortem inducunt. et ipsi obediebant. eis et parebant eorum sententiis sicut vassalli parent et obediunt domino suo. et ipsi Episcopi et eorum procuratores recipiebant et re-cipiunt plateaticum de omnibus que vendunt ipsi vassalli et vidit Episcopos qui fuerunt pro tempore et clericos suos libere vendere et emere in Givitate et Territorio Montis viridis, et vidit eos et eorum procuratores recipere plateaticum de emptis et venditi» per eosdem. Interrogatus de