CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO 141 f Anno (in maiuscola) ab Incarnatione domini nostri Iesu christi Millesimo ducentésimo octogésimo, séptimo Dominante domino nostro Karolo magnifici principis Salerni primogenito Regnorum lerusalem et Sicilie eie. domino domimi sui anno secundo, et decimo die Mensis Novembris quintedecime Indictionis Aput Barolum Quoniam cunctis Ecclesiaruin Bectoribus Illud debet esse principium, ut per animarum curam earum regimini commissarum utilitatem commisse sibi. Ecclesie in quantum eis possibile fuerit vigilanti studio studeunt procurare ut sicut specialibus non destituuntur auxiliis sic temporalibus proficiant incremen-tis. Hoc nos igitur Senioricius de santa cruce humilis Ar-chipresbiter et Gapitulum Maioris Ecclesie Sante Marie de Barolo, ante oculos habentes et coscientie limites revocantes etc. Gum igitur Ecclesia ipsa haberet, teneret et pos-sideret intus in Givitate Baroli domunculam unam fere dirutam et nullam quasi utilitatem dicte nostre Ecclesie afferentem, nec dum ad presens, quando sic diruta existe-bat, sic etiam reparacionem ipsius, nullius quasi utilitatis spes diete nostre Ecclesie iungebatur, utile fore comperimus de ea aliquod inire contractum, unde dieta Ecclesia com-modum, aliquod sentire valeret Comparente igitur coram nobis provido et discreto viro ludice Iohanne pipino de Barolo, ac petente a nobis si eandem domunculam permutare vellemus cum alia domo eidem ecclesie oportuna unde possit eiusdem Ecclesie condicio melior effici, ac parifacto vobis per eum, quo opere ludex Iohannes paratus erat eidem Ecclesie dare loco permutationis ipsius domuncule unam aliam bonam domum et bene fortem, predictam domunculam nostrani per civitatem predictam Baroli et loca alia comunia puplice fecimus subastare dicti Iudicis lohan-nis nomine non expresso, Ad cuius busbastacionis vocem, Iterato etiam per nos per loca predicta facta nullus compa-ruit per ipsius domuncule condicionem etc. Quapropter in presentía Nicolai cavasacci Regalis Baroli Iudicis, Thomasii