1GG CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO parte Curie ut una cum eis Inquisicioni ipsi faciende Interesse personaliter deberemus. Nos autem pro iusta pe-tentibus non debemus nostrum officium denegare una cum eis Interfuimus et convocatis coram ipsis et nobis subscri-ptis hominibus Baroli domini Regis fidelibus et de me-lioribus et antiquoribus eiusdem terre ipsius rei magis consciis prestito prius ab eis de veritate dicenda super Santa dei evarigelia corporaliter Iuramento ipsos. Interro-gaverunt et examinaverunt in nostri presencia de premissis diligente!*, quorum depositiones et dicta sunt hec. videlicet. Bartliolomeus de dompna cita luratus et Interrogatus si sciret quod predecessores predicti Capituli maioris Ecclesie Baroli qui fuerunt pio parte et etiam ipsi a catholicorum Begum Sicilie temporibus usque ad hec tempora quartana partem decime veterum iurium Curie in dohana Baroli nec non et tarenos auri quindecim ponderis generalis veteris Buccharie eiusdem terre, ac etiam de cera libras sexaginta pro cereo pascali emendas de proventibus eiusdem dohane annis singulis pro parte diete ecclesie con-sueverunt percipere et habere et si etiam notorium sit per huiusmodi deci mam. tarenos et ceram consueverunt percipere et habere ut dictum est. annis singulis dixit ut sic Interrogatus qualiter sciret dixit quod a tempore recorda-tionis sue iam sunt anni quinquaginta et plus vidit dari et solvi predicta lura predecessoribus predicti Capituli eiusdem Maioris Ecclesie Baroli qui fuerunt pro tempore successive eidem Capitulo quinque a magistris procuratori-bus. Camerariis secretis et puplicis et qui profuerunt pro tempore quinque a dobaneriis et fundicariis cabellotis seu credenceriis predictorum Iurium qui similiter pro tempore extiterunt lura ipsa in cabellain seu in credenciam quinque de mandato, secretorum Camerariorum et secretorum quinque de mandato Curie ipsis officialibus et dohanerii destinatis et ipse etiam pluribus annis a predicto tempore usque nunc fuit quinque dohanerius et quinque socius