280 CODICK DIPLOMATICO BARLETTANO presens Testamentmn meum ultimum condidi sollempniter in hunc modum. videlicet Inprimis Ego predicta Egidia More francorum vivens instituo mihi in heredem in omnibus Bonis meis tam stabilibus quam mobilibus exceptis infrascriptis legatis et fidei commissis. Landulfellum. Flori-sendam. et Helisabettam filios meos, et Reliqua. Subsequen-tur vero inter alia legala et fidei commissa, continencia in Testamento ipso, continentur infrascripta Clausula in eo-dem Testamento, de verbo ad verbum et continencie infra-scripte. Item sorori Helisabet, Sorori mee Germane, Ab-batisse Monasterii Sánete Clare de Barulo dimitto domum unam meam sitam in Civitate Baroli (sic) in pittagio Sancte Marie cum omnibus iuribus et pertinentiis suis pro indu-mentis eius, tali condicione quod ipsa soror mea teneat et possideat et usufructet domum ipsam per totum tempus vite sue, et post obitum eius domus ipsa sit et esse debeat perpetuo eiusdem Monasterii Sancte Clare pro indumentis sororum ipsius Monasterii et quod fiat Cautela sufficiens eisdem sorori mee et Monasterio exinde ut Melius et cau-cius pro eorum inviolabili cautela providerint sapienter. Ita tamen quod de primis Redditibus et proventibus ipsius domus, debent fieri calix unus de argento pro eadem Ecclesia; Et quod teneatar ipsa abbatissa et que successerint ei in eodem Monasterio faciat celebrari perpetuo quolibet Mense Missam unam pro anima mea. Item lego eidem Monasterio Mantellum unum de zamellocco.pro facienda una safabla sacerdotali et Reliqua post Clausulam ipsam non expediencia in presentem formam puplicam Redegi pro Monasterio Memorato. In cuius rei Testimonium et eter-nam memoriam presens puplicum instrumentum exinde per nos factum est, ad cautelam predictorum Monasterii et domine Abbatisse Monialium in eodem Monasterio con-sistentium, scriptum per manus mei predicti Notarii signo meo signato, subscriptione mei qui supra Iudicis et pre-dictorum testium subscriptionibus roboratum. Qnod scripsi