CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO testes licterati etc. presenti puplico scripto notum facimus et testamur, quod Reverendus in christo Pater dominus Antonius permissione divina Cannensis Episcopus [presen-tavit] nobis. quasdam Sacras patentes, licteras. Regias sub noto et consueto pendenti Sigillo Regie Maiestatis in cera rubea sigillatas quas vidimus et legimus et erant per omnia continentie subsequentis. Karolus Secundus dei gratia Rex Jerusalem et Sicilie etc. gratiam et bonam voluntatem. Pro parte venerabilis Patris. A[ntonii] dei gratia Cannensis Episcopi devoti nostri, fuit nobis humiliter supplicatimi quod cum tum predecessores eius quam ..... a catholicorum Regum Sicilie temporibus usque nunc Integrami decimam Baiulationis Cannarum de pecunia lurium Beddituum et proventuum Baiulationis eiusdein annis singulis consue-verunt percipere et babere exhiberi eam sibi pro presenti anno sexte Indictionis benignius mandaremus nos igitur eius in hac parte supplicatione admissa fìdelitati tue per-cipimus quatinus si notorium fuerit, quod tam predecessores sui quam ipse ab Antiquis retroactibus (sic) tempo-poribus usque nunc dictam decimam. Integram sint annis singulis de pecunia lurium Reddituum et proventuum Baiulationis predicte percipere consueti decimam ipsam Integram de pecunia lurium Reddituum et proventuum eorum-dem Episcopo vel suo procuratori seu nuntio pro presenti anno si nondum recepit eandem prout consuetum est hac-tenus exolvatis et recipiatis exinde Apodixam ordinacione facta. per nostrana Curiam de omni fiscali pecunia Regni nostri ad nostram Cameram destinanda seu ordinationibus aliis vel mandatis quibuscumque contrariis factis per nos seu Robertum primogenitum nostrum Calabrie Ducem ac nostrum in Regno Sicilie vicarium Generalem et eo mandato precipue quo nobis per dictum iniunctum est ut provisiones omnes factas per nos super Iuribus dicti Officii Secretie usque ad nostrum beneplacitum suspendentes totani pecuniam que Rationis ipsius officii vestras perveniret