150 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO lice Sedis. tributimi, et qualibet alia onera que dictus abbas nomine Monasterii substinetur. Insuper recuperare debebat idem Episcopus suis sumptibus et expensis que-dam bona stabilia eiusdem Ecclesie sita in Givitate Mel-ficte que a quibusdam eiusdem Civitatibus Givibus de-tinebantur et reparare domos, existentes in circuytu pre-dicte Ecclesie, et etiam eadem Ecclesia ac ibidem tenere unum Monachum dicti Monasterii nec non quedam alia facere prout convenerat cum dicto abbate. Aput Gasale Castellanum. quod est monasterii Santi Benedicti de cu-persano. sicut liquebat per sufficiens documentum Inde confectum. Ita qnod solverat predictus Episcopus eidem abbati uncias auri duodecim pro censu duornm annorum de bonis predictis Iuxta tenorem predicte conventionis. ut aperte patebat per apodissam abbatis eiusdem. ad que omnia respondens dictus Abbas negabat sententiam, con-ventionem et apodissam predictas veras esse fletè simulate et conceplas, asserens quod ante dictam sententiam, quedam pacta privata inita fuerant inter eos tantum, mediante fratre Salomone dicti monasterii monacho. in qui-bus veraciter actum fuit. quod concessio enphiteotica, seu locatio facta amatori layco nepoti dicti melfitensis Episcopi ad Instanciam eiusdem de bonis predictis usque ad viginti novem annos pro predecessore dicti abbatis decreto non valeret, et quod idem Episcopus deberet bene colere, tenere et possidere, ad sui utilitatem dum vixerit predicta bona omnia, ad annuum censum, et pro censu eodem dare Annuatim dicto monasterio uncias auri viginti, nec non teneretur dictus Episcopus suis sumptibus et expensis recuperare quedam bona stabilia diete Ecclesie a predictis Givibus male detenta, et subire predicta onera, reficere predictas domos et Ecclesiam. ac in ea tenere unum monachum ut superius per dictum Episcopum est expressum. Et eodem Episcopo mortuo. predicta omnia bona recuperata et refecta. cum predicta Ecclesia redire debebant ad