CODICE DIPLOMATICO BARLBTTANO 89 miserunt quosdam Clericos de sociis eorum etc. simul cum praedicto Andrea et Angelo procuratore ad eandem Can-nensem Ecclesiam credentes ad hoc benefacere, et sub ex-pensis eorum, quia praenominati Archipraesbiter Cannen-sis, et Procurator promiserunt eidem Archipresbitero Baroli et socii expensas ipsas restituere, feceruntque infrascriptas res de rebus ipsius Gannensis Ecclesiae apud Ba-roluin deferre ibidem conservari, et deponi sub custodia praedicti Gannensis Archipraesbiteri et Angeli procura-toris praedicti videlicet mappas duas de altari de lapidi-bus marmoreis, campanam unam, et alias planeas de lapi-dibus marmoreis, quas quidem res delatas per eos, prout supra distinguitur, incontinenti et sine aliqua diminutione ad mandatum, praedicti domini Minerbinensis Episcopi eidem Andreae Archipresbitero, et praedicto Angelo procuratori in praesentia prefati Domini Episcopi, ac in nostro testimonio, tam voluntarie, quam libenter assignaverunt et fecerunt integre resignari quamquam fuissent sub custodia dicti Cannensis Archipresbiteri et procuratoris ipsius ea omnia deputata; nos vero qui supra Bivianus Minerbinensis Episcopus per praesens praedictum scriptum fatemur prae-dicta omnia qualiter perleguntur fuisse in noslra praesentia plenarie exequuta pariter et completa, et per hoc non oportuit nos ad excomunicationem nunciandam procedere, quia minime nobis costare potuit. de sacrilegio supradicto. Et nos qui supra Andreas Archipresbiter et Angelus procurator in presentía predictorum Iudicis, notarii et testium subscriptorum praedicta omnia, que supra distinguuntur vera esse fatemur et predictas res recipisse. Unde ad fu-turam memoriam et ipsius Archipresbiteri Baroli et so-ciorum cautelam presens testimoniale scriptum exinde factum est per manus mei notarii signo meo solito subscription testium roboratum etc. Exstat signum eie. Robertus q. s. ludex Baroli,