322 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO f Anno ab Incarnatione domini nostri Iesu christi. Millesimo Tricentésimo séptimo. Regnante domino nostro Karolo secundo etc. Regnorum eius anno vicésimo secundo. Mense Augusti die nono eiusdem quinte indicio-nis aput Andriam. Nos Tancredus de ludice Angelo Andrie Iudex Maurus puplicus eius terre notarius et testes subscript licterati de eadem terra ad hoc specialiter vocati et Rogati presenti puplico scripto fatemur atque testamur, quod Antochia mulier filia et heres quondam Rose mu-lieris f. qd. Iohannis de Benevento uxor palmerii de ma-gistro Iohannecito de Andria in nostri presencia constituía obstentit nobis quoddam Instrumentum puplicum factum de testamento seu ultima disposicione diete quondam Rose matris sue et intercetera......instrumento facto de testamento seu ultima volúntate ipsius quondam Rose instituit heredem.....dictam Antiochiam filiam suam in bonis suis exceptis in certis legatis et debitis suis. Inter que legata dicta quondam Rosa legavit pro anime sue remedio: ludici Thomasio. diacono Rogerio. nec non et Iohanni filio quondam Nicolai patris sui. Nepotibus Rose predicte domum unam orreatam ipsius Rose cum puteo in ea que domus est in vicinio illorum de corbinis (?) iuxta transendam vicinalem et iuxta domum que fuit abbamundi et iuxta domum Gualterii de ripis nec non totam et inte-gram partem pertinentem sibi in certis terris vineis et palmento predictis quondam palmerii viri ipsius Rose sitis in tenimento Andrie videlicet terre sunt in clusis novis iuxta viam sancti pantaleonis iuxta terras domini episcopi extra sepem iuxta vineam eluse nove et iuxta viam sancti leucii et si qui alii sunt confines et predicte vinee sunt in eluso vadi iuxta vineam Stephani de Gualterio et iuxta vineas que fuerunt Germane de donadeo et extra sepem in qua est predictum palmentum et iuxta viam qua itur versus Guaranionem et iuxta viam pasce de desiderio tali condicione adiecta. iuxta tenorem ipsius instrumenti puplici