316 CODICE DIPLOMATICO BARLEtTANÒ Robertus primogenitus illustris lerusalem et Sicilie Regis Dux Calabrie ac eius in Regno Sicilie Vicarius generalis In ... . ariis Basilicate tam presenti quam futuris, fidelibus Regiis, devotis suis, salutem, et dilectionem .... habet expositio querula Venerabilis patris. C. Episcopi Montis Viridis, dilecti et devoti nostri, facta noviter . . . . . . quod cum predecessores eius, qui fuerunt pro tempore et ipse usque nunc nomine dicte Ecclesie Montis Viridis Diu pacifice tenuerint, et possederint, et ipse nunc teneat et possideat sicut dicit. quandam peciam terre sitam in per-tinentiis Cisterne iuxta quoddam molendinum ipsius Ecclesie ad ipsam Ecclesiam rationabiliter pertinentem .... Philippa relieta qd. domini Tohannis de Logonessa, per offi-ciales, et familiares suos eundem Episcopum et Ministros eius super possessione terre predicte, molestai graviter et multipliciter inquietat, in su......et dicte Ecclesie pre- iudicium, et non modicum detrimentum. proximis quoque diebus, eadem domina Philippa mictens familiam suatn ad quandam Massariam ipsius Episcopi, quam habet in ter-ritoriis montis viridis et cisterne, octo Salmas frumenti, et vomeres tres, fecit abinde pro suo beneplacito asportari. Petito itaque per eundem Episcopum nostrum super hiis provisionis remedium adhiberi. Nos molestias et incurias huiusmodi Ecclesie detestantes. Devotioni vestre Vicaria-tus, auctoritate, qua fungimur mandamus expresse, qua-tinus nobis constito de premissis prefatum Episcopum et Ministros ipsius, dictamque Ecclesiam, Vos presens Iusti-tiarie in possessione terre predicte in qua sic inveneritis eos esse, vosque successive futuri, officii nostri tempore, quam diu ¡usta causa duraverit. manutenentes [efficaciter, et favoris iusti presidio defendentes, non patiamini eis super illa de cetero per memoratam dominanti Philippam, vel alios eius nomine, (segue cancellatura) indebitam ali-quam inferri molestiam incuriam, vel offensam. Audentes in contrarium per impositionem penarum et exactionem