66 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO f Anno ab Incarnatione domini nostri iesu christi Millesimo ducentesimo quadragesimo quarto, lmperii vero domini nostri Ferderici secundi dei gratia Gloriosisimi (sic) Romanorum lmperatoris et semper Augusti Anno vicesimo quarto. Regni Ierusalem anno nonodecimo. Regni feliciter anno quadragesimo septimo et vicesimo secundo die mensis Iulii indictionis quartedecime. Nos Nicolaus f. Martini vul-picelle et Maiora f. Iaquinticiri vir et uxor Barolitani cives coram lacobo Imperiali Baroli Iudice. et testibus subnota-tis. ego quidem mulier ab eodem Iudice legaliter inquisita et absoluta in tota huius scripti continentia consensu quoque predicti viri mei, et Geremie fratris mei. Tibi Magistro Salomoni Archipresbitero Maioris ecclesie sante Marie de Barolo. Recipienti vice ipsius ecclesie voluntarie donavimus et per fustem tradidimus prĂ² remedio anime nostre et pa-rentum nostrorum. unam domum nostram. Reservato nobis usufructu ipsius domus donec vixerimus. et reservato etiam quod si post mortem meam predicti nicolai aliquis filio-rum meorum Clericus ipsius ecclesie fuerit dictam domum donec vixerit teneat et usufructu ex ea ad utilitatem suam percipiat post mortem vero suam dieta domus ad dictam ecclesiam deveniat pieno Iure. Nichil petentes ab eadem ecclesia preter missas et orationes ad deum. Quatinus a presenti salvo tenore predicto dieta Ecclesia prenominatam domum habeat possideat et donetur cum introitibus et exitibus suis et omnibus sibi Iure pertinentibus et inde quod vuluerit faciat. Vadiam quoque tibi dedimus item sussipient (sic) vice predicte ecclesie nobis fide, et posito etiam fideiussore Raymundo fratre meo qui supra Nicolaus concive nostro, ut nos et nostri heredes predictam donacionem sub predicto modo et tenore celebratam eidem. ecclesie ab omnibus hominibus Libere deffendamus. Conira que si fecerimus pene nomine componamus parti ipsius ecclesie augustales viginti et totidem parti curie hoc scripto in suo durante vigore. Et Ego predictus fideiussor Licen-