CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO 205 stimonio facere Intendebat. et de hiis que per lnquisicio-nem eandem inveniri contigerit Scriptum puplicum facere deberemus dictis dominis Secretis per eundem ludicem Matheum mittendum sicut datur ei per dictas licteras in maudato cuius requisicioni. devote parentes; cum iusta petentibus non sit denegandus assensus. sibi adfuimus quod dictus Iudex Matheus in nostri presentia et testimonio per subscripto (sic) viros ydoneos et fideles de Barolo per quos huius rei veritas. melius potuit Indagari de premissis diligentissime inquisivit. Recepto primo ab eorum quolibet super Santa dei evangelia corporaliter lura-mento de veritate dicenda cuius linquisitionis Tenor per omnia talis est. Notarius Nicolaus de Raynerio. Iuratus et Interrogatus si sciret quod tam ipsi archiprcsbiter et Capi-tulum quam predecessores eorum quartam partem decime baiulationis dohane et aliorum veterum lurium Curie in Barolo Tarenorum auri quindecim ponderis generalis de veteri buccaria ipsius terre et libras de cera sexaginta pro dicto cereo pascali emendas etc. dixit se scire et notorium est ac audivisse dici quod ab antiquis temporibus predic-torum catholicorum Regum predictarum baiulationis et dahane ac aliorum veterum lurium percipiebatur sive per credencerios, per quos Iura Ipsa pro parte Curie procu-rabantur. exitabantur, et percipiebantur ; sive per Cabello-tos. quibus eadem Iura concessa fuerunt ad extaleum. set postquam predicta nova statuta imposita fuerunt per pre-dictum qd. Imperatorem de tota quantitate pecunie que consuevit percepi et percepiebatur per ipsos procuratores tam de luribus predictarum baiulationis et dohane et aliorum veterum lurium quam de luribus predictor um No-vorum statutorum, vel pro qua ipsa baiulatio dohana et alia vetera Iura cum luribus fundici et aliorum novorum. statutorum. locabantur et concedebantur deduci consuebat tercia pars pro ipsis novis statutis. de quibus decima non solvitur. Et de decima Reliquarum duarum partium ipsius