CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO 155 f In Nomine Sancte et Individue trinitatis Amen. Anno dominice Incarnationis domini nostri Iesu Christe millesimo ducentesimo octogesimo octavo dominante herede et successore, dive memorie excellentissimi domini, domini Karoli etc. dominii vero eiusdem anno tercio feliciter amen. Die Martis nono mensis decembris prime Indictionis aput melfìam. Nos Rogerius de casali Regalis mellie Iudex. pe-trus de tammaro puplicus eiusdem terre notarius et su-scripti testes ad hoc specialiter vocati et rogati presenti puplico scripto testa mur atque fatemur quod constitutis in presentia nostra domino Gauberto episcopo montis vi-ridensis ex parte una. et domino Anteimo de montiliis. et domina Riccarda uxor eiusdem domini Anteimi ex altera. Conscientientibus ipsis expresse et ex certa coscientia in nos predictos ludicem et Notarium tamquam in suos cum scirent nos eorum ludicem et Notarium non esse exposuit nobis dictus dominus episcopus. quod cum Idem Episco-pus nomine et prò parte diete Ecclesie montis viridensis exigeret et peteret ab eisdem domino Anteimo et domina Riccarda, decimanti redituum. fructuum et proventuum. Campi, vinearum et aliorum omnium que predictus dominus Ancelmus. et domina Riccarda habebant tenebant et possidebant in terra Carbonarie et tenimento ipsius asse-rens predictam decimanti sibi deberi de Iure nomine et prò parte ecclesie supradicte. Ab eisdem domino Anteimo et domina Riccarda cum dieta terra Carbonarie esset de diocesi eiusdem ecclesie predictus dominus Ancelmus et domina Riccarda Intendunt nullam decimam eidem Episcopo dari videlicet. Asserentes ipsam dare non consue-visse. et Interdum dabant et solvebant ipsam decimam licet satis diminutam. et sic orta questione multum lnter eosdem episcopum ex parte una et predictum Ancelmum et dominam Riccardam ex parte altera de decima memorata. oportebat eundem dominum episcopum Causari exinde cum eisdem. et sic prò causa predicta vexabatur et