m MCCCCC, SETTEMBRE. 826 veneti, ut clarius et apertius discrimen in quo tota Christiana respublica versatur, ostenderent, utque eo intcllecto, celerius in nostroru.ni auxilium insur-geres, unum de suis bene instruetum ad te mise-runt, nosque etiarn indulgentiam plenariam ac jubi-la;um pro te et iis qui de tua classe contra dictos turcas pugnarent, nobilitati tuae, quemadmodum per litteras quaesierat, misimus. Veruni, cum post-modum per litteras ipsorum venetorum, quarum exemplum his acclusum tibi mittimus, ad nos atrox ac calamitosum nuutium de expugnatione ipsius civitatis Mothone per ipsos turcas allatum fuerit, in qua expugnatione, incensa ac vastata urbe, subver-sis ecclesiis atque altaribus, caesis trucidatisque non solum defensoribus, sed, sine delectu aliquo aut discrimine, infantibus ac mulieribus omnibus, incredibili strage, per ipsos rabidos canes saevitum est, rati nihil esse pro rei magnitudine ac periculo cunctan-dum aut differendum, licet nobis persuaderemus tuam nobilitateli! jam isthinc nostris acceptis lit-teris, ad nostrorum subventionem solvisse, et se cum dictis venetis conjunxisse, denuo tamen tibi scribendum duximus, ac ut magis nobis ipsis et rei necessitati satisfecerimus mittendum ad nobilitatem tuam prsesentium latorem, dilectum filium Ludovi-cum Musca, civem romanum, scutiferum ac fami-liarem nostrum domesticum, cui commisimus ut, si forte nondum ex aliquo casu isthinc ad optatam defensionem christianorum discesseris, praeter has et alias noslras ac aliorum litteras tuae nobilitati ha- 329 * ctenus scriptas, coram ac viva, ut aiunt, voce, te omni diligentia atque instantia ad hoc tam sanctum tamque necessarium opus urgeat atque sollicitet, nec prius a te inde discedat, quam te ac classem istam, in qua sola, siculi ipsi veneti plane affirmant, spes omnis ac salus praesenlium rerum christiana-rum consistit, felici cursu viderit abiisse. Ageremus certe pluribus, teque etiam arctius requircndo ad hoc adducere conaremur, nisi pro comperto habe-remus, nobilitatem tuam, quse manifestum discri-men, labentes, fessas atque al’flictas res Christianas videt, ac ipsorum catholicorum regum pium ani-mum ac voluntatem in eas adjuvando cognoscit, nosque tam sollicitos ac anxios propterea intelligit, sua sponte ac per se in hoc satis animatam ac, ut etiam suis litteris promisit, dispositam esse. Quam tamen, ut quam primum se huic sanclo necessario-que operi accingat, ita hortamur ac requirimus, ut vehementius magisve ex animo hortari ac'requirere non possimus. Data Roma; apud S. Petrum, sub annido pi- scatoris, die 17 septembris 1500, pontifìcatus nostri anno nono. A tergo : Dilecto fìlio, nobili viro Consalvo Fernandes, regiac classis Hispaniarum capitaneo. Et in eam sententiam scriptum fuit ad eumdem capitaneum per sacrum reverendissimorum cardi-nalium collegium. Copia di una teiera aerila per il re di romani a la Signoria nostra; si duol di la perdeda di Modon. Maximilianus, divina favente clementia, romano-rum rex semper auguslus etc. Illustris, sincere dilecte. Miserabilis illa calamitas, et Mothoni oppidi tui expugnatio, quam litterarum tuarum longa narratone percepimus, eum nobis meerorem, eam.animi molestiam attulit, ut non magis existimaverimus scriptis tibi respondere, quam pro tanta reipublicae nostrae Christian® aerumna et impendenti periculo, toto cordis affectu ingemiscere, totis praecordiis dolere ac contristari. Novimus enim, quod et tu fa-teris, non eam esse unius Mothoni cladem, non ibidem cessaturam tam potentis, tam nostro gregi infesti hostis saevitiem, sed, nisi praesenti remedio opportune obsistatur, in media christianorum viscera irrupturam, et non modo Peloponnesi ora lantani rabiem, tantam christiani gregis contentam fore sitim, sed, ubi se pieno ore proluat, qusesiturain. Longius inhiavimus nos, a nostris fere incunabulis, huic sanctae, huic necessaria; expeditioni, ut in tempore tantos sae vissi mi hostis conatus obtunderemus; nunquam destitimus et caeteros christianos principes exhortari et excitare, ut, sepositis privatis commodis et cupiditatibus, communi et universali saluti ali-quando prospicerent. Et nisi christianae reipublicae perturbalo immoderataque rerum machinatio et disposilo christianos principes et potentatus a tam sancta, tam necessaria expeditione, quam et unus-quisque fovendam duxerat, retraxissent, haud du-bie praesenti nunc oculis nostris calamitati, chri-stianaeque reipublicae, aerunmae, provisum fuisset. Vorum non dil'fidimus, quin Deus optimus rnaxi-mus sua pietate oculos ad nos diriget, et huic no-minis suis calamitati providebit, atque immanissimi hostis sui propositi obviabit ; nosque, congruo et consulto tempore, tam sanctae tamque necessariae