; 1 33 MCCCCLXXXX1X, OTTOBRE. 34 11 Copia ili la Ietera presentò li 12 oratori di Cremona a la Signoria nostra, quando prima veneno. Serenissime princeps et excellentissirne domine. Deliberavimus jamdudum, facta civilatis hujus deditione in vestram serenissimam Venetiarum Do-minationem, oratores noslros islhuc mittere, qui res nostras huiusque communitatis vostra cum illa serenissima Dominatione componerent, et omnimodam reverentiam, tìdern, devotionem et obedientiam pol-lieerentur, prsestarentctexhiberent. Sed dietim (sic), supervenientibus negotiorum agminibus, ob ejus-modi rei novitatem, quibus intendere necessarium fuit, eos in hunc usque diem mittere distulimus. Nunc vero, ad ea quee pro beneficio civitatis et po-puli ordinanda accomodandaque supersunt, aliquo modo consulte adhibito, statuendum duximus eos-dem debere iter arripere ; et ita crastina die jussi, magnifici doctores, equites et cives, videlicet domini Baptista Malumbra, legum doctor, Jacobus de Tre-chis, comes, Alfonsus de Persico, equites, Franci-scus Benzonus, legum doctor, Nicolaus de Dovaria, miles, Petrus Martyr de Ferrariis, legum doctor, Johannes Franciscus Marianus, Thomas de Gallerate, Elisseus Raymundus, Ludovicus de Sfondratis, Benedictus de la Faytate et Gabriel de Maynoldis, omnes nobiles cives cremonenses, et cum cis nobilis Sebastianus Cyria, cancellarius ad id deputatus, quos consilium nostrum generale in suos syndicos, le-gatos, mandatarios et procuratores cum pieno mandato delegit, in Dei nomine et ¡beati evangelisti» sancti Marci iter suum incipient, ut Venetias ad ex-cellentiam vestram et illud vestrum serenissimum Dominium proficiscantur, et ibi munus sibi eominis-sum et impositum, juxta mandatimi, cum dexteri-tate et totius illius Domiiiiitionis amore et benevolenza consummare procurent, vice et nomine hujus communitatis et populi, fideliter et legaliter, more honorum civium et legatorum. Precamur igitur praelibatam sublimitatem vestram, totamque illam serenissima!» Dominationem, ut ipsos oratores et mandatarios nostros libenter audire, et precibus ac petitionibus nostris, qua; honestatem praseferunt, benignas aures accommodare dignentur, et ad gra-tiam exauditionis admittere, nosque omnes, tam-quam filios adoptivos earissimos et fideles, in suum «t ergastulo (sic) mentis vestra; serenissimse Domi-nalionis, veluti cives venetos acceptare, collocare, protegere et fovere non renuant ; ac novellano pul-chramque sponsam, per nos eisdem libentissime traditam, dulcis charitatis ardore complectere, dili-I Vicini di M. Sanuto. — Turn. III. gere et, in cunctis occurrentibus, bene tractare sum-ino cum studio placeat. Cseterum est, ut in omnibus iis, qua; prafati oratores et mandatarii nostri prafatse serenissima; Dominationi vestra; nomine nostro exponent, pelierint et requirent, credentiam plenam et omnimodam fidem, ceu nobis, adhibere dignentur. Quibus liane civitatem totumque hunc populum sedulo commendamus. Data Cremona;, die V octobris 1499. Serenissima; et excellentissimae Dominationis vestra fidelissimi servitores et subditi, consiliarii con-silii generalis civitatis Cremona;, et totus populus ejusdem, cum recommendatione. A tergo : Serenissimo principi et excellentissimo domino, domino Augustino Barbadico, Dei gratia Ve-netiarum duci, domino nostro singularissimo. Marcellus Philoxenìus Nicolao Mocenico 11 salutari dicit. Mirabere forsan, Nicolae mi carissime, quum haetenus riil unquam litterarum ad te dederim, hoc munus me in preesentia aggredì novum scribendi... impetum attulit (accedente tamen veteri inextrica-bilique mutua; amicitia; nexu);quod autem sit illud, accipe. Quum me nuper Bononiam recepis-sem, hominem in ea nactus sum, cui spiritus quidam, uti ajebat, paret, dum id, in fidem veri allo-quendi, copiam fecit. Et id quidem crebro. Ubi vero invisihilem ac sine lingua, sermone communi loquen-tem, audivi, extemplo obstupui, steteruntque comae et vox faucibus ha;sit. Supra omne ostentum hoc mihi visum est, dum ¡Ile quod audivi, non oraculi ambage, sed palam, inter caetera, natalis mei diem, quod scire plurimum gestiebam, perspicue enuclea-vit ; et quod Ludovicus Mediolanum recuperabit pra-dixit, sed post imperium adeptum, brevi hominem exuet; pontificemque anno proximf jubilsei interi-turum. Multaque alia id genus cecinit: Virginem proprio corpore in ccelum assumptam, de qua Hieronymus ambigit, eamque sine peccato originali or-tam. Omnes a fide nostra exotici, vel uno hoc spi-ritu exploduntur. De his igitur,. ut te certiorem non redderem mihi temperare ncqui vi, et vulgares ad-didi rithmos. Vale. Pridie Kalendas novembris, Bononiae, 1499. Qualunque adverso al nome christiano, Sua falsa oppinion dii tutto estingua ; E in questo spirto d’alta fe’ se impingua, Che ogni cor vacillante può far sano. 3