— 138 — rogantes ambe ipse partes me notarium infrascriptum ut de predictis conficiam publicum instrumentum. Actum Spaleti in domo habitationis ipsius domini episcopi, presentibus Nicola Mathey et Duyino Francissci de Spaleto testibus, et Francisco Damiani examinatore. II 1341, 16 novembre. IV, I, 107. (Protocollo come sopra). Die sextodecimo nouembris. Frater Lampredus de Bragia, uicarius loci fratrum predicatorum de Spaleto, uice et nomine conuentus ipsius, coram me notario, testibus et examinatore infrascriptis, fuit confessus et contentus apud se habuisse et recepisse a uenerabili uiro fratre Siluestro ministro ordinis minorum, dante et soluente pro se et nomine et uice nobilis uiri ser Qerne de Fanfogna de Jadra et uenerabilis domine sororis Lipe abbatisse monasterii sancti Nicholay de dieta ciuitate Jadre et sororis Paue monialis eiusdem monasterii, tanquam comissariorum condam bone memorie domine Elene banisse dudum defuncte, ducatos decem de auro et unum calicem ualoris sex ducatorum de auro, quos decem ducatos dieta domina Elena reliquerat in suo testamento conuentui predicto et dictum calicem similiter in eodem pro altare sancti Lodouici. De quibus omnibus dictus frater Lampredus uice et nomine dicti sui conuentus fecit dicto fratri Siluestro ministro, recipienti pro se et nomine aliorum comissariorum predictorum nomine ipsorum comissarie, quietationem, refutationem, finem et remis-sionem et pactum de ulterius non petendo, uolens quod omne instrumentum, quantum in ea parte, sit cassum, uanum et nullius momenti, promictens ipsum, nomine quo supra, de cetero non molestare, petere uel inquietari in curia nec extra occasionibus predictis. Quam quietationem dictus frater Lampredus uicarius, nomine dicti conuentus, per se et suos successores promisit dicto domino fratri Siluestro, pro se et aliorum comissariorum sepedictorum recipienti, perpetuo firmam et ratam habere et tenere, cum refectione dampnorum et expensarum litis et extra et obligatione omnium bonorum ipsius conuentus presentium et futurorum. Actum Spaleti in loco fratrum minorum, presentibus Francisco condam Radicini, habitatore Spaleti, et Obraddo condam Vochese testibus, et Duymo Auancii examinatore. Die, loco, testibus et examinatore predictis. Frater Albertus de Spaleto, guardianus loci minorum ciuitatis eiusdem, uice et nomine ipsius conuentus, coram me notario, testibus et examinatore infrascriptis, fuit confessus et contentus apud se habuisse et recepisse a uenerabili uiro