— 143 — presentibus ser Theodosio Alberti et ser Quctio domini JBochamaioris testibus, et Nicholao ser Theodosii examinatore. (cc. 128): Die, loco, testibus et examinatore predictis. Ser Johannes Petrache tanquam syndicus comunis Spaleti, cum consensi! et uoluntate dicti domini comitis et generalis conscilii diete ciuitatis Spaleti in palacio dicti comunis ut moris est congregati, uice et nomine dicti comunis, fuit contentus et confessus fore integre solutum et satisfactum dicto comuni a Nicola Mathey de duodecim ducatis de auro, quos dictus Nicola eidem comuni dare et soluere tenebatur prò affictu redituum turni cere comunis prò primo anno, de quibus dictus syndicus, syndicario nomine dicti comunis, fecit dicto Nicole finem, quietationem, remissionem et pactum de ulterius non petendo, uolens quod omne instrumentum uel scriptura si qua apparet de predictis, tantum prò dicto primo anno sit cassa, uana et cancellata et nullius ualoris, promictens dictus syndicus, syndicario nomine prefato, per se et suos successores dicto Nicole, prò se et suis heredibus et successoribus recipienti, ipsum de cetero non molestare etc. Die, loco, testibus et examinatore predictis. Ser Johannes Petrache tanquam syndicus comunis et hominum ciuitatis Spaleti, cum consensu et uoluntate dicti domini comitis et generalis conscilii ciuitatis predicte in palacio comunis ut moris est congregati, uice et nomine dicti comunis, fuit confessus et contentus fore ipsi comuni integre solutum et satisfactum a Siranno Formini de libris mille et centum uenetorum paruorum, quas dictus Sirannus dare et soluere tenebatur dicto comuni prò affictu red-dituum becharie et piscarie comunis prò anno proxime preterito. Item de libris quinquaginta uenetorum paruorum, quas similiter dictus Sirannus dare et soluere tenebatur dicto comuni prò affictu redituum barchanii de tercio anno proxime preterito. De quibus omnibus dictus syndicus, syndicario nomine quo supra, fecit dicto Siranno finem, quietationem, remissionem et pactum de ulterius non petendo, uolens quod omne instrumentum uel scriptura si qua apparent de predictis, sint cassa, uana, cancellata et nullius ualoris, promictens etc. Die, loco, testibus et examinatore predictis. Ser Johannes Petrache tanquam syndicus comunis ciuitatis Spaleti, cum consensu et uoluntate dicti domini comitis et generalis conscilii diete ciuitatis in palacio comunis ut moris est congregati, uice et nomine dicti comunis, fuit confessus et contentus fore dicto comuni integre solutum et satisfactum a Nicola Duymi Peruosclaui de libris septicentis et uiginti sex uenetorum paruorum, quas dictus Nicola eidem comuni dare tenebatur prò affictu molendinorum comunis prò anno proxime preterito, de quibus dictus ser Johannes syndicus, syndicario nomine predicto, fecit dicto Nicole prò se