- 144 — et suis heredibus et successoribus recipienti, finem, quietationem, remis-sionem et pactum de ulterius aliquid non petendo, uolens quod omne instrumentum si quod appareret de predictis sit cassum, uanum et cangellatum et nullius ualoris, promictens dictus syndicus, syndicario nomine quo supra, ipsum de cetero non molestare, petere uel inquietari in iudicio uel extra occasione predicta, sed dictam quietationem perpetuo firmam et ratam habere et tenere, cum refectione etc. Actum in palacio comunis presentibus ser Theodosio Alberti et ser Quctio condam domini Bochamaioris testibus, et Nicholao ser Theodosii examinatore. (Scheda allegata a cc. 128): Millesimo IIICXLII, indictione X. Die sexto februarii. Ser Johannes Petrache tanquam syndicus, syndicario nomine comunis Spaleti, cum consensu et uoluntate dicti domini comitis et conscilii generalis diete ciuitatis Spaleti in palacio comunis ut moris est congregati, fuit contentus et confessus fore dicto comuni integre solutum et satisfactum a Nicola Duymi Peruosclaui de libris centum et uiginti duobus uenetorum paruorum, quas dictus Nicola eidem comuni dare et soluere tenebatur pro quarta paga de affictu insule Boe, de quibus dictus syndicus, syndicario nomine predicto, fecit dicto Nicole finem, quietationem, remissionem et pactum de ulterius aliquid non petendo, uolens quod omne instrumentum, quantum in ea parte diete quarte solucionis pro quarto anno, sit cassum, uanum et cangellatum et nullius ualoris, promictens dictus syndicus, syndicario nomine quo supra, per se et suos successores, dicto Nichole, pro se et suis heredibus et successoribus recipienti, ipsum de cetero non molestare, petere uel inquietari in iudicio nec extra occasione predicta, sed dictam quietationem perpetuo firmam et ratam habere et tenere, cum refectione dampnorum et expensarum litis et extra et sub obligatione omnium bonorum dicti comunis. Actum Spaleti in palacio comunis presentibus ser Theodosio Alberti et ser Quctio domini Bochamaioris testibus, et Nicholao ser Theodosii examinatore. VI 1342, 3 marzo. IV, I, 132 v.-133. In dei nomine amen. Anno a natiuitate eiusdem millessimo trecen-tessimo quadrigessimo secundo, indictione decima. Regnante domino Karulo Roberto serenissimo rege Ungarie, ac domino nostro domino Bartholomeo Gradonico dei gratia inclito duce Venegiarum, temporibus uenerabilis patris et domini domini Dominici dei gratia archiepiscopi Spalatensis, egregii et potentis uiri domini Leonardi Mucinigo honorabilis