- 155 — predictus libras uiginti uenetorum paruorum, Veselcus Draghinich predictus libras uiginti uenetorum paruorum, Ratcho Radoseuich predictus libras decem uenetorum paruorum, Osore Cuciloeuich predictus libras triginta uenetorum paruorum, et Milgost Dublanich predictus libras quinquaginta uenetorum paruorum infra terminum supradictum ; quod si fideiussores et principals solutores predicti predicta omnia et singula non obseruauerint aut in aliquo contrafecerint, uoluerunt et se obligauerunt quod licitum sit eidem comiti Mladino uel eius fratribus predictis, eorum propria aucto-ritate, sine alicuius curie, rectoris seu officialis requisitione, alicuius ciui-tatis, terre uel loci seu uniuersitatis, ipsos et eorum quemlibet realiter et personaliter capere et detinere ubique locorum et terrarum et intrare in eorum bona et ipsa bona uendere ubicumque ipsa inuenerint et sibi sati-sfacere de quantitatibus predictis contra quemlibet eorum prout superius est expressum, cum dampnis, interesse et expensis, statutis, reformationibus, capitulis, consuetudinibus aliquibus alicuius ciuitatis, terre uel loci aut uniuersitatis aliquibus non obstantibus, quibus ex certa scientia renunciaue-runt expresse, renunciantes insuper noue constitutionis beneficio de fideius-soribus, exceptioni doli, conditioni sine causa, in factum actioni et omni alii legum et decretorum auxilio quibus contra predicta uel aliquo pre-dictorum se possent defendere uel tueri. Que omnia et syngula supradicta promiserunt dicti fideiussores et principals solutores et quilibet eorum per se et eorum heredes et successores, actendere et obseruare et in aliquo non contrafacere uel uenire per se uel alium seu alios aliqua ratione, uel causa, modo uel ingenio, de iure uel de facto, cum refectione dampnorum et expensarum litis et extra et obligatione omnium suarum personarum et bonorum presentium et futurorum et suarum personarum ubique locorum ut superius est expressum. Actum Spaleti in monasterio sancti Benedicti extra muros ciuitatis, presentibus Nichola Petri Nicole, Duymo Marini et Francisco Dominici Michaelis Petrache testibus, et Johanne Petri Madii examinatore. XI 1343, 16 novembre. IV, II, 6v. Die sextodecimo nouembris. Egregius et potensuir dominus Johannes Dandulo honorabilis comes supradictus, cum consensu et expressa uoluntate generalis conscilii ciuitatis Spaleti, ibidem ad sonum campane et uocem preconis ut moris est in palacio dicti comunis ad infrascripta specialiter congregati, et ipsum conssilium totum nemine discordante cum prefato domino comite uice et nomine comunis et hominum diete ciuitatis Spaleti, fecerunt, constituerunt, ordinauerunt et creauerunt nobilem et