— 141 — item uillam que dicitur Orbus; item uillam que dicitur Ricgige, infra earum et cuiuslibet ipsarum confines, cum omnibus montibus, uailibus, planiciis, aquimoliis, neronibus, pratis, pascuis et omnibus earum et cuiuslibet ipsarum circumstanciis et pertinenciis uniuersis et cum omnibus earum et cuiuslibet ipsarum iuribus et actionibus, ad habendum, tenendum, gaudendum et possidenduin, uendendum, donandum et quicquid sibi et suis heredibus et successoribus deinceps placuerit perpetuo faciendum; et hec omnia pro precio et nomine precii duorriilium librarum uenetorum paruorum, quod precium totum dictus uenditor coram me notario, testibus et examinatore infrascriptis, fuit confessus et contentus se a dicto emptore habuisse integre et recepisse, exceptioni dicti precii non habiti et non recepti ac eciam manualiter dati et numerati et omni alii legum et decretorum auxilio omnino. renuncians, et exceptioni doli mali, conditioni sine causa, in factum actioni, appellationis remedio et spei future numerationis et omnibus iuribus canonicis et ciuilibus, dans et concedens dictus uenditor plenam auctoritatem, uirtutem et potestatem eidem emptori, pro se et suis heredibus et successoribus recipienti, pre-dictas uillas omnes cum omnibus earum et cuiuslibet ipsarum circumstanciis et pertinenciis uniuersis intromictendi et intrandi tenutam et corporalem possessionem. Quas uillas dictus uenditor se dicti emtoris nomine constituit possidere donee ipsarum uillarum possessionem acce-perit corporalem, quam accipiendi sua propria auctoritate et detinendi deinceps ei licentiam omnimodam dedit, promictens dictus uenditor, per se et suos heredes et successores, dicto emptori, pro se et suis heredibus et successoribus recipienti, litem uel contrauersiam eidem de dictis uillis uel aliqua parte ipsarum ullo tempore non inferre nec inferenti consentire, sed ipsas res tam in proprietate quam in possessione ei et suis heredibus ab omni homine et uniuersitate de iure legitime defendere et excalumpniare, ita quod amodo in antea dictus emptor et sui heredes possint et ualeant dictas uillas cum omnibus ipsarum et cuiuslibet earum circumstanciis et pertinenciis, ut dictum est, habere, tenere, gaudere et possidere, alienare, uendere, donare et pro anima et corpore iudicare, et generaliter de ipsis et qualibet ipsarum omnem suam uoluntatem facere absque contraditione aliqua, statutis, reformationibus, consuetudinibus, capitulis et iuribus quibuscumque cuius-cumque ciuitatis, terre uel loci quibus contra predicta uel aliquo pre-dictorum se posset in aliquo defendere uel tueri uel contrafacere aut uenire modo aliquo, non obstantibus, sed dictam uenditionem et omnia et syngula suprascripta perpetuo firma et rata habere et tenere et non contrafacere uel uenire per se uel alium aut alios aliqua ratione uel causa, sed ad plenum conseruare et obseruare sine diminucione aliqua