- 140 — comitis, ac nobilium uirorum dominorum Petrache Petri, Jannis Egidii et Francissci Damiani iudicum diete ciuitatis Spaleti. (cc. 114): Die predicto (5 dicembre). Constitutus in presencia reuerendi in Christo patris domini Dominici archiepiscopi supradicti, Janninus de Placencia, procurator procuratorio nomine uenerabilis patris domini Andree eadem gratia episcopi Scardonensis, petiit instanter ab eodem domino archiepiscopo sibi dari debere appellatos super appel-latione interposita per eundem dominum episcopum coram eo, occasione cuiusdam debiti ser Marci de Molino de Veneciis, in quo quidem debito idem dominus episcopus estitit condempnatus. Cui Jannino procuratori idem dominus archiepiscopus ibidem presenti respondit sic : Quia appellation! ipsius domini episcopi tanquam friuole et inane non detulit nec deferre intendit, sibi pro appellatis respondit quod ipse dominus episcopus debeat satisfacere suo creditori predicto sicut se sponte obligauit et sicut sententiatum est ac etiam declaratum, ne ligatus neque subspensus et excomunicatus existât in preiudicium sue anime et subditorum suorum et sue ecclesie non modicum detrimentum, hec sibi pro appellatis respon-dendo; rogantes me notarium infrascriptum ut de petitione et responsione predictis conficiam publicum instrumentum. Actum Spaleti in curia archiepiscopatus ipsius, presentibus domino Dessa archidiacono et domino archipresbitero Spalatensibus, testibus et aliis pluribus. IV 1342, 4 gennaio. IV, I, 119, 120. (cc. 119): In dei nomine amen. Anno a natiuitate eiusdem millessimo trecentessimo quadrigessimo secundo, indictione decima. Regnante domino Karulo Roberto serenissimo rege Ungarie, ac domino nostro domino Bartholomeo Gradonico dei gratia inclito duce Venegiarum, temporibus uenerabilis patris et domini domini Dominici dei gratia archiepiscopi Spalatensis, egregii et potentis uiri domini Leonardi Muginigo honorabilis comitis, ac nobilium uirorum dominorum Petrache Petri, Jannis Egidii et Francissci Damiani iudicum diete ciuitatis Spaleti. (cc. 120): Die quarto ianuarii. Thouerdos Berisclauich de Vlasi-niotoch de Citino per se et suos heredes et successores, iure proprio et in perpetuuni dedit, uendidit et tradidit Vochisige Slauicich suo nepoti, pro se et suis heredibus et successoribus recipienti, uillas infrascriptas: in primis uillam que dicitur Gidomich ; item uillam que dicitur Petrouopolli prope Pobricich et prope Gidomich; item uillam que dicitur Pobracich;