— 139 — domino fratre Siluestro ministro ordinis minorimi, dante et soluente prò se et uice et nomine nobilis uiri ser Qerne de Fanfogna de Jadra et uene-rabilis domine sororis Lipe abbatisse monasterii sancii Nicholay de dieta ciuitate Jadre et sororis Paue monialis eiusdem monasterii, tanquam comissariorum condam bone memorie domine Elene banisse dudum defuncte, decem ducatos de auro, quos dieta domina Elena legauerat in suo testamento dicto conuentui; de quibus dictus frater Albertus, uice et nomine sui conuentus predicti, per se et suos successores fecit dicto domino fratri Siluestro ministro, prò se et nominibus quibus supra recipienti, finem, quietationem, remissionem et pactum de ulterius non petendo, uolens etc., promictens etc. Quam quietationem etc. Die, loco, testibus et examinatore predictis. Ser Jacxa condam Petri Petrache de Spaleto, nimeius ad hec destinatus per uenerabilem dominam sororem Bartholomeam abbatissam monasterii sancte Clare de Spaleto et eius conuentum, coram me notario, testibus et examinatore infrascriptis, fuit confessus et contentus apud se habuisse et recepisse, nomine diete domine abbatisse et sui conuentus, a uenerabili uiro domino fratre Siluestro ministro ordinis minorum, dante et soluente prò se et uice et nomine nobilis uiri ser Qerne de Fanfogna ciuis Jadrensis et uenerabilis domine sororis Lipe abbatisse monasterii sancti Nicholay ciuitatis eiusdem ac etiam sororis Paue monialis monasterii predicti, tanquam comissariorum comissario nomine condam bone memorie domine Elene banisse dudum defuncte, ducatos quinque de auro, quos dieta domina banissa legauerat in suo testamento dicto conuentui; de quibus dictus Jacxa, uice et nomine diete domine Bartholomee abbatisse et sui conuentus, per se et earum successores, fecit dicto domino fratri Siluestro ministro et comissario, recipienti prò se et nomine aliorum predictorum comissariorum, finem, quietationem, remissionem et pactum de ulterius non petendo, uolens quod omne instrumentum in ea parte sit cassum, uanum et nullius momenti, promictens etc. Quam quietationem etc. HI 1341, 5 dicembre. IV, 1, 113, 114. (cc. 113): In dei nomine amen. Anno a natiuitate eiusdem millessimo trecentessimo quadrigessimo primo, indictione nona. Regnante domino Karulo Roberto serenissimo rege Ungarie, ac domino nostro domino Bartholomeo Gradonico dei grafia inclito duce Venegiarum, temporibus uenerabilis patris et domini domini Dominici dei grafia archiepiscopi Spalatensis, egregii et potentis uiri domini Leonardi Mucinigo honorabilis