— 33 - verborum fuco : copiave orationis. Sed ne iudicium quidem ullum recens adhibui : praesenti recognitioni : omnia ad pristinam illam censuram referens: satis credo tibi nota est verecunda illa professionis ratio in tuo Sabellico: qui in obscuris et ambiguis nihil mutat: nihil restituii : nisi iudicio fretus: et autoritate: ubi utraque re laboratur asteriscum margini affigit. Quum vero solo iudicio status: turn pristina lectione integra et si quid est, quod rectius reponi possit : particula in fronte po-nitur subducta linea : monetque interim lectorem videat an eo modo rectius legi possit: in quo genere tota propemodum haec observationum ratio: quae ad te mittitur posita est uteris itaque tuo iudicio: at si qua eiusmodi videbuntur quae tuto recipi possint : poteris his uti si voles in tua bibliotheca emendanda: quanquam nihil sit illa emendatius. Nec tu Fortuni contemnas hoc scribendi genus: quo et sunimi viri usi sunt: et humana scientia nihil repugnat: quippe quae magis in falsi refuta-tione sita est quam in confirmatione veri. Sed quid tam multa : quic-quid hoc est tibi uni datum puta. Solum mecum solo loqui existimes: amicum cum amico: in nullis fidem meam obstringo omnia in medio sit. Ego quod ad officium attinet: satis me Fortunio placuisse arbitrabor: si non in omnibus displicuero. Vale. (segue al r. della stessa pagina): Observationes M. Antonii Sabellici ex varia auctorum lectione Ad Franciscum Fortunium. (Le osservazioni cominciano con Plinio, e il discorso è rivolto sempre al Fortunio. S' iniziano così) : Primum omnium illud apud te testatum relinquam vir amicissime, esse locos quosdam ecc. (Le note a Plinio comprendono 6 pag., vengono poi quelle a Valerio Fiacco, che cominciano così) : Progressa est paranaesis haec cum operis enarratione ad quartum usque et trigesimum naturalis historiae librum : si que deinceps obser-vabantur non gravabor mi Fortuni annotare. Nunc quae ex Valerii Flacci lectione tibi subiciemus: attende ac si que digravidebuntur que reci-piantur: utere his quando in hunc usum tibi mittuntur in tua bibliotheca emendanda: caetera pro non missis habeto. (Dopo due pagine viene Lucano) : Et haec sunt, Fortuni, quae ex duorum illustrimi! scriptorum lectione observata tuae exactissimae Minervae pensitanda libens subieci: nunc ut tuam locupletissimam bibliothecam huiusmodi pleniore adhuc officio demerear adiiciam pauca ad Annei Lucani recognitionem perti-nentia. Quae qualia sint ¡am hinc cognosce. 3