— 149 — pro sua domo, non teneatur soluere aliquid pro doana. Item additum est per generale conscilium ciuitatis quod quilibet ciuis Spalletinus uel habitator Spaleti uel forensis conducentes aliquas bestias undecuinque ipsas conduxerint et uellent ipsas extrahere uiuas uel mortuas de ci-uitate Spaleti et eius districtu, soluant pro quolibet boue, uacha, porco uel porca soldos quatuor uenetorum paruorum, et pro quolibet centenario bestiarum minutarum libras quatuor uenetorum paruorum, tam si ponde-rauerint seu carcauerint ipsas bestias in portu et districtu Spaleti, quam etiam extra ciuitatem et districtum ubique locorum, soluere teneantur doanam supradictam. Et si aliquis ciuis uel habitator Spaleti per se uel interpositam personam, aliquo quesito colore, honeraret seu carcaret aliquas bestias in aliqua parte quam in districtu Spaleti, soluere teneatur dictam doanam, ut dictum est, doanario antedicto. Item si aliquis Spalletinus mercator uel habitator Spaleti aut forensis ubicumque daret de suis denariis uel mercationibus alicui persone causa emendi bestias, et ipsas bestias postmodum alibi conduceret quam ad ciuitatem Spaleti et eius districtum, ipsi emptores uel illi quibus diete pecunie aut mercimonie spectarent, teneantur soluere dicto doanario pro quolibet centenario quatuor libras uenetorum paruorum. Et si quis fraudem aliquam in hoc comicteret, cadat in penam uiginti librarum uenetorum paruorum pro quolibet et qualibet uice qua contrafecerit, cuius pene medietas sit comunis Spaleti et alia medietas doanarii predicti si hoc legitime probauerit, et nichilhominus integram doanam eidem doanario soluere teneatur de omnibus bestiis extractis contra formam huius reforma-tionis, et quod dictus comes qui nunc est et qui pro tempore fuerit, teneatur uinculo sacramenti predictam penam exigere cum effectu. Et si quis interfecerit causa uendendi aliquem porcum uel porcam ad becharias, soluere teneatur pro quolibet duos uenetos grossos. Et si quis uellet ipsas carnes porcinas salare causa extrahendi extra ciuitatem Spaleti et eius districtum, soluere teneatur predicto doanario sub quo interfecte fuerunt, soldos quatuor uenetorum paruorum pro quolibet porco uel porca. Et si aliquis de ipsis carnibus salitis uenderet in macello, soluere teneatur grossos duos. Et si tempore alterius doanarii uenderet dictas carnes quam tempore illius sub quo ocise fuerunt, soluere teneatur illi doanario sub quo occise fuerunt unum uenetum grossum, et alium grossum alii doanario sub quo uenderentur. Item quod omnes qui portabunt ligna debeant soluere secundum consuetudinein. Et si quis defraudauerit doanam predictam, soluat penam quinque librarum uenetorum paruorum, cuius medietas sit comunis et alia doanarii. Et hoc pro precio mille et quinquaginta librarum uenetorum paruorum, quas dictus Nichola emptor per se et suos heredes et successores promisit