— 154 — suo populo ac clero, percipiendo beneficium absolutionis quod sibi idem dominus archiepiscopus erat paratus concedere graciose. Porecta fuit dicta protestatio per supradictum dominum episcopum in archiepiscopali palacio, ut supra premictitur, presentibus Laurencio Nicole et Çuctio domini Bochamaioris, Stephano Francissci Sterbini testibus, et aliis ibidem quam pluribus astantibus. X 1343, 1 novembre- IV, II, 3. Die primo nouembris. Stoisa Volcoeuich, Radecta Volcoeuich, Cranisclauus Chernich, Veselcus Draghimeli, Racteco Radoseuich, Osore Cuciloeuich et Milgost Dublanich et quilibet eorum, precibus et man-datis Drasoi et Vochese filiorum Radosclaui et Goisclaui filii Prodi de Saucichorum, eoque omnium consobrinorum se fideiussores et principales solutores constituendo pro eis Rade Migauicich stipulanti et recipienti uice et nomine egregiorum uirorum dominorum Mladini et Pauli eorumque fratris comitum Clissiensium eorumque heredum et successorum, promiserunt se taliter facturos cum effectu operis quod prefati Drasoius, Vochsa, Goisclauus et eorum omnes consobri, totis temporibus eorum uite obseruabunt dicto comiti Mladino et eius fratribus puram fidelitatein et in aliquo non contrafacient eisdem uel alicui eorum nec erunt contrarii per se uel alium seu alios aliqua ratione uel causa, nec etiam ibunt ad seruiendum, neque seruient aut obbedient corniti Nelipcio de Tinino uel eius filio aut comiti Costantino eius nepoti quoquo modo, neque ibunt ad nocendum eis seu dampnificandum uel alicui eorum modo aliquo uel ingenio, eo saluo si iuerint cum magnifesto exercitu eorum domini, ubi eorum dominus predictus personaliter interesset. Quod si ipsi uel aliquis eorum contrafaceret in predictis uel aliquo predictorum, quoquo modo, promiserunt et se obligauerunt fideiussores et principales solutores predicti dare et asignare in manibus dicti domini comitis Mladini uel eius fratris predicti, in castro Clissie, Drasoium, Vochesam, Goisclauum et eorum consobrinos predictos et eorum quemlibet contrafacientem infra unum mensem conputandum a die qua contrafacerent uel a die qua ipse comes Mladinus uel eius fratres pecierint; quos si non dederint uel asignauerint eisdem, ut dictum est, teneantur dare et soluere eidem corniti Mladino aut eius fratribus predictis, scilicet quilibet eorum, quanti-tatem et pecuniam infrascriptam ut inferius est expressum, uidelicet Stoisa Volcoeuich libras triginta uenetorum paruorum, Radecta Volcoeuich predictus libras triginta uenetorum paruorum, Cranisclauus Chernich