- 162 - « utilem et (ructuosum esse debere, nobis super hoc humiliter supplicarunt, apud « nos de religionis zelo, vite munditia, honestate morum, spiritualium providentia « et temporalium circumspectione aliisque virtutum donis multipliciter comendati, « certam notitiam non habentens, discretioni tue, per apostolica scripta mandamus « quatenus de meritis et idoneitate predictis auctoritate nostra te diligenter in-« formes, et si per informationem huiusmodi prefaium lohannem alias ad regimen « et gubernationem dicti monasterii utilem et idoneum esse repereris, super quo « tuam conscientiam oneramus, et ad id prefati Laurentii archiepiscopi expressus « accedat assensus, aut alias si idem Laurentius archiepiscopus non consenserit, « ut prefertur, ac eo et aliis qui evocandi sunt vocatis, sibi de hodierna de-« tentione monasterii, cuius fructus, redditus, et proventus viginti florenorum auri « de camera, secundum communem extimationem, valorem annuum, ut ipse lohan-« nes asserit, non excedunt, sive alias quovismodo, aut ex alterius cuiuscumque « persona vacet, ipsiusque provisio ex quacumque causa ad Sedem Apostolicam « specialiter vel generaliter pertineat, dummodo tempore concessionis presentium « eidem monasterio de abbate provisum canonice non existat, auctoritate predicta « provideas, ipsumque illi r reficias in abbatem, curam, regimen et admini-« strationem ipsius monasterii sibi in spiritualibus ac temporalibus plenarie com-« mittendo. Et nibilominus eidem fratri Iohanni, postquam de persona sua « monasterium huiusmodi provideris, ut a quocumque maleret catholico antistite, « gratiam et communionem Sedis Apostolice habente, munus benedictionis su-« scipere valeat, ac dicto antistiti ut munus ipsum libere impendere sibi possit, « eadem auctoritate concedas. Non obstantibus fel. ree. Bonifacii pape, prede-« cessoris nostri, illa presertim, qua cavetur ne quis extra suam civitatem et « diocesim, nisi in certis exceptis casibus, et in illis ultra unam dietam, a fine « sue diócesis evocetur, et aliis constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac « monasterii et ordinum predictorum iuramento, confirmatione apostolica vel « quacumque firmitate roboratis, statutis et consuetudinibus contrariis quibuscum-« que, aut si aliquibus communiter vel divisim ab eadem sede indultum existat, « quod interdici, suspendí, vel excommunicari non possint per litteras apostólicas « non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huius-« modi mentionem. Volumus autem quod prefatus antistes, postquam eidem « Iohanni munus predictum impendent, ab eo, nostro et Romane Ecclesie no-« mine, fidelitatis debite solitum recipiat iuramentum iuxta formam quam sub « bulla nostra mittimus interclusam ac formam iuramenti, quod idem lohannes « tunc abbas prestabit nobis de verbo ad verbum per eius patentes litteras suo « sigillo signatas quanto cicius destinare procuret. Et quod hoc archiepiscopo « Iadrensi pro tempore existenti, cui monasterium ipsum ordinario iure abesse « dinoscitur, nullum in posterum preiudicium generetur, quodque etiam prefatus « lohannes postquam vigore presentium possessionem regiminis et administrationis