— 78 — comitis Johannis, ducatos sexaginta in monetis, exceptioni dictorum duca-torum non habitorum et non receptorum et omni alii legum et decretorum atixilio omnino renuncians, promictens dictus Franciscus per se et suos heredes et successores eideni (pannino, stipulanti et recipienti uice et nomine dicti comitis Johannis, dare, reddere et restituere eidem dictos LX ducatos, omni exceptione remota, integre cum effectu hinc ad festum sancti Michaelis proxime uenturum, sub pena duorum soldorum paruorum secundum formam statuti. Insuper Margarita filia dicti Francisci ibidem presens, sponte consensit ad omnia supradicta et infrascripta, asserens idem Franciscus ipsam Margaritain suam filiam esse etatis ultra XII annos, que Margarita per confessionem dicti sui patris, quia minor XVIII annorum maior tarnen XII, iurauit ad sancta dei euangelia corporaliter, tactis scripturis, predicta omnia et syngula adtendere et obseruare et non contrafacere uel uenire, occasione minoris etatis uel aliqua ratione uel causa, quam pecunie quan-titatem idem Franciscus, consenciente dieta sua filia, ut dictum est, si non soluerit eidem corniti Johanni in termino supradicto, quod ultra dictam penam possit ipsum realiter et personaliter conuenire Spaleti et ubique locorum et detinere usque ad integram solutionem sortis pecunie et expen-sarum litis et extra, quibus omnibus et singulis firmiter adtendendis et obseruandis, obligauit eidem omnia sua bona et personam, statutis, refor-mationibus, consuetudinibus quibuscumque ciuitatis Spaleti et aliorum locorum et feriis aliquibus non obstantibus quibus predicti Franciscus et Margarita ex certa scientia renunciauerunt expresse. Actum Spaleti in domo dicti Francisci, presentibus Jacobo Desse et Dominico Miltini, testibus et Johanne Siluestri examinatore. XXXVIII 1360, 23 agosto. IV, HI, 94/109. (Protocollo c. s.): Die XXIII augusti. Stephanus Miche et Duimus Alberti, tamquam Syndici comunis, fuerunt confessi et contenti ipsum comune habuisse et recepisse a Petro Squarlich et Duimo Marini (comissariis testamentariis Michoi Gaudii) illas L libras paruorum quas dictus Micoe reliquit in suo testamento comuni Spaleti, de quibus dicti Syndici, cum consensu et uoluntate dictorum dominorum iudicum et generalis consilii ciuitatis Spaleti in palacio comunis ad hec specialiter congregati, fecerunt dicto Duimo, stipulanti et recipienti pro se et Petrolo suo consocio predicto, nomine diete commissarie, finem, quietationem, remissionem etc. Actum in palacio comunis, presentibus ser Gregorio Petri et ser Duimo Bertanni, testibus et aliis et Paulo Berini examinatore.