— 59 - sonarum et uniuersitatis diete ciuitatis Ragusii presentia et futura. Et pena soluta uel non nichilhominus omnia et syngula supradicta in sua remaneant firmitate. Actum Spaleti in statione Qori ser Petri Camurcii ubi manet Baldus speciarius, presentibus magistro Raynaldo medico cirugico de Tolentino salariato comunis Spaleti, Alberto speciario et Facio quondam Mini cimatore testibus, et Duymo (Berta)ni examinatore. XVIII 1344, 15 febbraio. IV, II, 26 v. (.Protocollo c. s.): Die XV mensis februarii. Magister Jacobus de Padua medicus physicus, coram me notario, testibus et examinatore infrascriptis, fuit contentus et confessus fore sibi integre solutum et satisfactum ab Jacxa Petri Petrache, tanquam massario comunis Spaleti, dante et soluente uice et nomine dicti comunis, de omnibus et syngulis que contra ipsum comune petere posset pro suo salario per totum tempus quo fuit ad salarium comunis predicti usque in hodiernum diem, de quibus omnibus generaliter fecit dicto Jacxe massario, recipienti uice et nomine dicti comunis, generalem finem, quietationem, remissionem et pactum de ulterius aliquid non petendo, uolens quod omne instrumentum seu scriptura si qua apparent sint cassa, uana et cancellata et nullius ualoris, promictens per se et suos heredes et successores dictum comune decetero non molestare, petere uel inquietare in iudicio nec extra, occasionibus predictis, sed dictam quietationem perpetuo firmam et ratam habere et tenere cum refectione dam-pnorum et expensarum litis et extra et sub obligatione omnium suorum bonorum. Actum Spaleti in loggia comunis, presentibus Janne Volcine et Janne Egidii et Petro Muscieuich de Sibinico testibus, et Duymo Bertanni examinatore. XIX 1359, 1 aprile. IV, III, 18/30 v. 23/36v. (cc. 18/30 v.): In dei nomine amen. Anno a natiuitate eiusdem mil-lessimo treccentessimo quinquagessimo nono, indictione duodecima. Regnante domino nostro domino Lodouico dei gratia serenissimo rege Hungarie, temporibus quidem reuerendi patris domini Hugolini eadem gratia archiepiscopi Spalatensis, egregiorumque uirorum dominorum (Jucii Buchamaioris, Theodosii Leonis et Domaldi Nicole consulum, atque nobilium uirorum dominorum Gregorii Petri, Stephani Miche et Nicole Petri Nicole, iudicum ciuitatis Spaleti.