— 69 — ut eundem ser Jacobum et ser Petrum eius fratrem uel procuratorem aut procuratores eorum mictant in possessionem pacificam et introductos cor-poraliter auctoritate regia defendant in bonis et super bonis olim ser Radoslaui Lubauci, primo mobilium, deinde inmobilium, tercio nominum debitorum usque ad quantitatem librarum quinque millia sexcentarum paruorum bone monete, iuxta sentenciam super hiis alias latam, sub certis penis in dictis licteris insertis. Que quidem lictere sic incipiunt : « Nicolaus de Cench, regnorum Dalmacie et Croacie banus generalis et comes Jadrensis, Spalatensis et Sibenicensis, Stephanus dei gratia episcopus Nitriensis et Johannes de Brendesech iuris ciuilis professor, legati serenissimi principis domini Lodouici dei gratia regis Hungarie, nobilibus et discreti's uiris uicecomiti et iudicibus ciuitatis Spaieti et Sibenici amicis dilectis salutem. Conquesti sunt nobis inter cetera nobiles uiri Jacobus et Petrus fratres, filii quondam Georgii Lubafcich de Jadra etc. » et finiunt « data Jadre mensis iulii die primo, sub sigillis nostris pendentibus consuetis, sub anno domini M°IÌICLVII1I° indictione XII* ». Quibus licteris visis et Iectis, dictus dominus uicecomes et dominus Theodosius iudex responderunt se paratos esse predicta omnia in dictis licteris contenta executioni mandare prout in eis est expressum iuxta eorum possibilitatem et bailiam, mandantes Marino, Utolo et Dragosio plagariis comunis Spaieti ibidem existentibus et audien-tibus, ut predictum ser Jacobum in possessionem bonorum olim dicti ser Radoslaui, primo mobilium, deinde stabilium et tercio nominum debitorum usque ad quantitatem predictam secundum tenorem dictarum licterarum quam cicius introducant, rogantes... Acta fuerunt hec omnia in palacio comunis, presentibus ser Stephano Miche, ser Qucio Buchamaioris, ser Duimo Bratini et aliis quam pluribus testibus, et ser Cannino Cipriani examinatore. XXVIII 1359, 14 agosto. IV, III, 46158. (Protocollo c. s.): Die X11II augusti. Crestolus Petri Papalis, tanquam syndicus comunis et hominum ciuitatis Spaieti, cum uoluntate dominorum iudicum predictorum et totius consilii generalis ibidem presentis et ad hec specialiter congregati, fuit confessus et contentus fore eidem comuni integre solutum et satisfactum a Thomasso Alberti douanario becharie et piscarie comunis de illis ducentis et septuaginta quatuor ducatis, quos dictus Thomas eidem comuni restabat dare de libris mille et ducentis venetorum paruorum pro dacio becharie et piscarie predictarum, de quibus dictus syndicus per