- 82 - XLIII 1362, 18 novembre. V, 193. (Protocollo c. s.) : Die XVIII nouembris. Reuerendus in Christo pater et dominus dominus Hugolinus, dei et apostolice sedis gratia archiepiscopus Spalatensis, loco sui, omni uia, modo, iure et forma quibus melius de iure potuit, fecit, constituit, creauit atque ordinauit Andream quondam Ricardi de Pergolla eius familiarem, ibidem presentem et huiusmodi man-datum sponte suscipientem, suum uerum et Iegiptimum procuratorem, actorem, factorem et certum nunipcium specialem et quicquid melius de iure dici uel censeri potest, specialiter ad reccipiendum a Thomasso Mi-chetich et eius fratre de Sibenicho omnem quantitatem peccunie, quam dicti Thomassus et eius frater dicto domino archiepiscopo tenerentur ocaxione affictus possessionum quas habent ipsi ad affictum ab ipso domino archiepiscopo et (de eo quod) recceperit finem, quietationem, remis-sionem et pactum de ulterius non petendo faciendum, cum rogatione notarii, pene adiectione, bonorum ipsius domini archiepiscopi et eius ecclesie catredalis obligatione, et cum omnibus capitulis necessariis et opportunis ex nunc pro nominatis, habitis et expressis, ad plenam securitatem ipsorum Thomassii et eius fratris soluencium. Et ad affictandum, locandum et dan-dum quascunque possessiones archiepiscopatus Spalatensis ad pastinandum sitas in districtu Sibenici et iuxta districtum suum cuicumque eidem procuratori placuerit cum instrumento locationis, et generaliter ad alia omnia et singula faciendum, gerendum, exercendum et operandutn que in predictis omnibus et singulis et eorum quolibet dependentibus ab eisdem fuerint necessaria et opportuna et que quilibet ueri et legiptimi procuratores facere et exercere possent ac si ipse dominus archiepiscopus met personaliter addesset, promictens ipse constituens omne quicquid et totum factum fuerit in premissis et eorum quolibet per dictum eius procuratorem perpetuo habere ractum et firmum, sub ypotecha et obligatione omnium suorum bonorum et eius ecclesie predicte presentium et fucturorum. Actum Spaleti in sala superiori pallatii archiepiscopalis, presentibus ser Francisco Damiani et Nichola Thomassi de Spaleto, testibus ad hec uocatis et rogatis, et ser Madio Miche de dicto loco consiliario et examinatore. XLIV 1362, 20 novembre. V, 195. (Protocollo c. s.): Die predicto (20 novembre). Ser Francischus Damiani et ser Qancius Leonis, Syndici et syndicario nomine comunis