— 77 — sigillata suo proprio sigillo, de quibus dictus comes Ladisclauus, uice et nomine dicti domini bani, fecit eidem Madio finem, quietationem, remis-sionem et pactum de ulterius aliquid non petendo, uolens dictam cedulam et omnes alias scripturas que reperirentur de predictis esse cassas, can-cellatas et nullius ualoris, promictens ipsum nomine quo supra non molestare, petere uel inquierari in curia uel extra, occasione predicta, sed dictam quietationem perpetuo firmam et ratam habere et tenere etc. Actum in palacio comunis, presentibus ser Nicola Petri et ser Jancio Leonis iudicibus predictis, testibus et Marino Desse examinatore. XXXVI 1360, 29 aprile. IV, 1!I. 80/95 v. (Protocollo c s.): Die penultimo aprilis. Comes Ladislauus uicecomes Spaleti, uice et nomine magnifici uiri domini Nicolay de Zech bany comitis Spaleti, fuit confessus et contentus habuisse et recepisse a Peruosclauo Johannis, tamquam syndico comunis Spaleti, dante nomine dicti comunis, pro parte solutionis salarii sui presentis anni, ducatos CC in monetis, de quibus dictus comes Ladisclauus, nomine et uice predicti domini bani comitis, fecit eidem syndico, stipulanti et recipienti uice et nomine comunis Spaleti, finem, quietationem et pactum de ulterius non petendo, promictens etc. Actum in palacio comunis, presentibus iudicibus predictis et ser Duimo Bertani, testibus et aliis, et £uue Siluestri examinatore. XXXVII 1360, 10 luglio. IV, III, 85/100-88/103 (cc. 85/100 v.) : In dei nomine amen. Anno a natiuitate eiusdem millessimo trecentessimo sexagessimo, indictione XIIIa. Regnante domino nostro domino Lodouico dei gratia serenissimo rege Hungarie. Temporibus reuerendi patris domini Hugolini archiepiscopi Spalatensis, magnifici et potentis uiri domini Nicolay de Zech, totius Dalmacie et Croacie bani generalis comitis Spaleti, ac nobilium uirorum dominorum Michoi Madii, Srechie Lucari et Qucii Buchamaioris iudicum ciuitatis Spaleti. (cc. 88/103 r.): Die decimo iulii. Franciscus Damiani ciuis Spalatensis sponte dixit et confessus fuit se habuise integre et recepisse ex causa mutui gratis et bono amore a Canino, filio quondam Musiacti familiare egregii uiri comitis Johannis Nelipcii stipulati et uice et nomine ipsius