— 164 — auctoritate tenore presentium requirimus et monemus, primo, secundo, tertio et peremptorie, communiter vel divisim, ac vobis et vestrum cuilibet in solidum, in virtute sancte obedientie et sub penis infrascriptis, districte precipiendo mandamus quatenus, infra sex dies post presentationem seu notificationem predicta-rum litterarum apostolicarum, et presentis nostri processus, vobis factam immediate sequendorum, quorum sex dierum, duos pro primo, duos pro secundo et reliquos duos dies vobis universis et singulis supradictis pro tertio et peremptorio termino ac monitione canonica assignamus, prefatum dominum Iohannem abbatem dicti monasterii, vel procuratorem suum eius nomine, ad regimen et administra-tionem dicti monasterii in spiritualibus et temporalibus, in quantum ad vos et quemlibet vestrum pertinet, recipiatis ed admittatis, ac ab aliis recipi et admitti faciatis, sibi reverentiam et obedientiam tamquam vero dicti monasterii abbati debitas exhibeatis et exhibi faciatis et permittatis. Quod si forte premissa omnia et singula non adimpleveritis, mandatisque monitionibus nostris huiusmodi, immo verius apostolicis, non parueritis cum effectu, nos in vos omnes et singulos su-pradictos qui culpabiles fuerint in premissis, et generaliter in contradictores quoslibet et rebelles ac impedientes ipsum dominum Iohannem, vel procuratorem suum, super premissis in aliquo, aut ipsum impedientibus dantes auxilium, consilium vel favorem publice vel occulte, direc.te vel indirecte, cuiuscumque dignitatis, status, gradus, ordinis, vel conditionis existant, ex nunc prout ex tunc, et ex tunc prout ex nunc, singulanter in singulos, predicta canonica monitione premissa, excommunicationis ; in capitula vero, conventus et collegia, in his forsan delinquentia, suspensionis a divinis, et in ipsorum delinquentium ecclesias et monasteria interdicti sententiam ecclesiastici fecimus in his scriptis. Et etiam promulgamus vobis venerabili domino archiepiscopo, pro tempore existenti prefato, cui ob reverentiam vestre pontificalis dignitatis referimus in hac parte, si contra premissa vel aliquid premissorum feceritis per vos, vel submissam personam, predicta sex dierum canonica monitione premissa, ingressum ecclesie interdicimus in his scriptis ; si vero huiusmodi interdictum per alios sex dies, prefatos sex dies immediate sequentes, sustinueritis, vos, his scriptis, simili canonica monitione premissa, suspendimus a divinis; verum, si prefatas interdicti et suspensionis sententias per alios sex dies, prefatos duodecim dies immediate sequentes, animo, quod absit, sustinueritis indurato, vos, in his scriptis. eadem canonica monitione premissa, excommunicationis sententia innodamus. Ceterum, cum ad executionem premissorum ulterius faciendam nequeamus personaliter interesse, pluribus arduis negotiis legiptime impediti, universis et singulis dominis abbatibus, prioribus, prepositis, decanis, archidiaconis, communitatum succenxo-ribus, sacristis, thesaurariis, custodibus et canonicis, et in quibuscumque aliis dignitatibus, personatibus et officiis constitutis, archipresbyteris, rectoribus, vica-riis, capellanis et beneficiatis perpetuis, curatis et non curatis, ac presbyteris