XL Vili 1363, 27 febbraio. V, 218 v. (Protocollo c. s.): Die penultimo februarii. Egregius uir dominus magister Ladislauus uicecomes Spaleti per se et eius successores sponte fuit confessus et contentus habuisse et reccepisse a ser Theodosio Leonis, syndico et syndicario nomine comunis Spaleti, dante et soluente nomine ipsius comunis, centum et sexaginta sex ducatos in monetis et XVI grossos, quos eidem tenebatur comune Spaleti pro prima pagha salarii sui, occa-xione sui comitatus Spaleti secundi anni, de quibus uero centum et sexaginta sex ducatis et XVI grossis dictus magister Ladislauus per se et eius successores, dicto ser Theodosio, syndicario nomine dicti comunis Spaleti recipienti et stipulanti, fecit finem, quietationem, remissionem et pactum de ulterius non petendo, computatis in dicta quantitate ducatis et grossis, XLV ducatis in monetis et XX grossis, quos reccepit Laurencius Magnus uice castelanus Clisii de mandato domini bani, promictens dictum comune, ocaxione diete tercie paghe, de cetero non molestare, petere uel inquietari, set pocius ipsam quietationem perpetuo habere ractam et fir-mam, sub obligatione omnium suorum bonorum presentium et fucturorum et reffectione dampnorum et expensarum litis et extra. Actum Spaleti' in pallatio comunis, presentibus ser Sricha Luchari, ser Micha Madii, ser Per-uosclauo Johannis, ser Stephano Miche de Spaleto, testibus ad hec uocatis et rogatis, et Jacxa Nichole ciue Spaleti examinatore. (SarĂ  continuato)