— 165 — notariis et clericis, et tabellionibus publicis quibuscumque per civitatem et diocesim Iadrenses, et aliis ubilibet constitutis, et eorum cuilibet in solidum, super ulteriori executione dicti mandati apostolici atque nostri facienda, auctoritate apostolica supradicta, tenore presentium committimus plenarie vices nostras, donee eas ad nos revocandas duxerimus. Quos et eorum quemlibet in solidum, eadem auctoritate et tenore, requirimus et monemus, primo, secundo, tertio et peremptorie, communiter vel divisim, eisque nihilominus et eorum cuilibet in solidum, in virtute sancte obedientie et sub excommunicationis pena, quam in eos et eorum quemlibet, nisi infra sex dies postquam per prefatum dominum lohannem abbatem, vel per eius procuratorem fuerint super hoc requisiti, vel fuerit requisitus, quos dies eis et eorum omnibus pro tertio et peremptorio termino ac monitione canonica assignamus, fecerint que eis in hac parte committimus et mandamus, predicta canonica monitione premissa, ex nunc prout ex tunc, ferimus in his scriptris districte precipiendo mandantes, quatenus ipse et eorum singuli, qui super hoc ut premittitur fuerint requisiti, vel requisitus fuerit, ita quod in his exequendis alter alterum non expectet, nec unus pro alio se excuset, ad vos dominum archiepiscopum pro tempore existentem, omnesque alios et singulos supradictos, personasque et loca alia de quibus expediens fuerit, personaliter accedant, seu accedat, et prefatas litteras apostolicas et hunc nostrum processum, omnia et singula in eis contenta, vobis communiter vel divisim legant, intiment et insinuent et fideliter publicari procurent, et predictum dominum lohannem abbatem dicti monasterii, vel procuratorem suum eius nomine, ad corporalem, realem et actualem possessionem regiminis et administrations dicti monasterii in spiritualibus recipi et admitti, sibique tamquam vero dicti monasterii abbati reverentiam et obedientiam exhiberi, faciant et procurent. Et nihilominus omnia et singula vobis in hac parte commissa plenarie exequantur iuxta predictarum litterarum apostolicarum et presentis nostri processus continen-tiam et tenorem, ita tarnen quod nihil in preiudicium dicti domini lohannis abbatis attentari valeant vel immutari in processibus per nos habitis et sententiis per nos latis. In ceteris autem que eidem domino Iohanni abbati nocere possent, ipsis et quibuslibet aliis potestatem omnimodam denegamus, prefatas quoque litteras apostolicas et hunc nostrum processum ac omnia et singula huiusmodi negotium tangentia penes dictum dominum lohannem abbatem, vel eius procuratorem, volumus remanere, et non per vos vel aliquem vestrum seu quemquam alium contra dicti domini lohannis abbatis, vel eius procurators, voluntatem quo-modolibet detineri. Contrarium vero facientes prefatis nostris sententiis, prout in his scriptis late sunt, ipso facto volumus subiacere. Copiam vero dictarum litterarum apostolicarum et presentis nostri processus, si eam petieritis et habere volueritis, vobis et aliis quorum interest tradi volumus, vestris tamen et illorum sumptibus et expensis. Et si contingat nos super premissis in aliquo procedere,