— 81 - comitatus Spaleti anni preteriti, de quibus uero quingentis ducatis dictus magister Ladislauus per se et eius heredes dictis dominis iudieibus stipu-lantibus et recipientibus uiee et nomine comunis Spaleti, fecit finem, quietationem, remissionem et pactum de ulterius non petendo, promictens ipsum comune Spaleti nec homines ciuitatis Spaleti ocaxione predicti salarii anni preteriti, de cetero non molestare, petere uel inquietari, set pocius ipsani quietationem perpetuo habere ratam et firmam, sub obligatione omnium suorum bonorum presentium et fucturorum et reffectione dampno-rum et expensarum litis et extra. Actum Spaleti in pallatio comunis Spaleti, presentibus ser Sricha Lucari, ser Peruosclauo Johannis, ser Stephano Miche, ser Theodosio Leonis, ser Qanino Cipriani et ser Nouacho Mathei de Spaleto, testibus ad hec uocatis et rogatis et quam pluribus aliis, et ser Thomasso Dobroli de di^to Spaleto examinatore. XLII 1362, 14 novembre. V. 192. (Protocollo c. s.): Die XIIII nouembris. Reuerendus in Christo pater et dominus dominus Hugolinus dei gratia archiepiscopus Spalatensis sponte fuit confessus per se et nomine eius ecclesie catredalis ac contentus habuisse et reccepisse a Jacxa Nichole Macthei, colectore deputato per consilium credencie Spaleti ad recolligendum decimam domini archiepiscopi prefati presentis anni, dante et soluente nomine comunis et specialium persona-rum Spaleti, centum et quinquaginta ducatos in monetis pro decima fruc-tuum presentis huius anni, de quibus centum et quinquaginta ducatis in monetis, memoratus dominus archiepiscopus, per se et nomine diete eius ecclesie, dicto Jacobo collectori, stipulanti et recipienti nomine dicti comunis et specialium personarum Spaleti, fecit finem, quietationem, remissionem et pactum de ulterius non petendo, promictens ipsum comune nec eiusdem speciales personas de cetero non molestare, petere uel inquietari, set pocius ipsam quietationem perpetuo habere ratam et firmam, exceptioni dictorum ducatorum non recceptorum et sibi non solutorum ut prefertur et omni alii legum decretorum statutorum et refformationum auxilio penitus renuntians, sub obligatione omnium suorum bonorum et bonorum ipsius ecclesie catredalis presentium et futurorum et reffectione dampnorum et expensarum litis et extra. Actum Spaleti super curatorio pallatii archiepi-scopalis, presentibus ser Stephano Miche, ser Theodosio Leonis, ser Balcio Petri et Duimo Macthei, testibus ad hec uocatis et rogatis, et Duimo Sloui examinatore. 6