- 169 — Petro: ,,Vade Signam et uoca patrem tuum“. Et tune Petrus dixit : ,,Si deberem frangere capsam non recedam hinc quousque non uidebo si famulus aliquid accepit uel non“. Finaliter ipse Petrus et ego Benedictus aperimus dictam capsam cum una securi et uidimus uterque nostrum quod dictus famulus acceperat dictas pecunias, uidelicet ducatos quatuor auri et libras LXXXta soldos VIIII paruorum. Et cum ipse Georgius habuerit famulum furem cuius rei causa damnum huiusmodi est secutum, et pluries requisiuerim ipsum Georgium ut michi refficeret meum damnum, uidelicet ut michi daret et solueret medietatem dictarum pecuniarum furtim ablatarum, idem Georgius meam requisicionem in contemptum deducens hoc facere non curauit, neque curat ad presens, in mei graue preiudicium atque damnum. Igitur omnibus modo, uia, iure, usu et forma, quibus melius fieri potest et debet, ego Benedictus predictus peto et requiro vos dominos iudices antedictos per uos, uestram curiam et officium, ipsum Georgium ad michi refficiendum damnum meum predictum, uidelicet ad michi dandum et soluendum medietatem dictorum ducatorum IllIor auri et librarum LXXX soldorum V1I11 paruorum monete Venetiarum, cum expensis factis et fiendis sententialiter condemnari, saluo et reseruato michi omni alio iure addendi, minuendi etc.». Item, uiso statuto posito in libro... sub rubrica de societate, capitulo quod incipit : Cum fidelis societas etc. Item, uisis testibus et eorum dictis et attestationibus cum intentione superinde productis et allegatis pro parte dicti Benedicti. Et uisa responsione facta per dictum Georgium predicte peticioni dicentem se ad predicta non teneri. Et uisa conclusione facta in dicta causa. Et generaliter, uisis omnibus et singulis que predicte partes producere, dicere, osten-dere et allegare uoluerunt, et que per nos in predictis et circa predicta uidenda, discucienda et examinanda fuerunt, per ea que uidimus et cogno-uimus, et nunc uidemus et cognoscimus, CHRISTI NOMINE inuocato, pro tribunali sedentes sub dicta logia magna Jadre, ad nostrum solitum banchum iuris, ut moris est, talem inter dictas partes, hiis partibus presentibus et in-telligentibus, nostram sententiam et pronunciacionem damus et proferimus in hiis scriptis et in hunc modum, uidelicet : Quia dicimus, pronunciami^, sen-tenciamus, declaramus et predictum Georgium Sesselich reum, a peticione dicti Benedicti et omnibus contentis in ea absoluimus et reddimus totaliter absolutum, ex eo quia de contentis in dicta peticione dictus Benedictus nichil probauit, iurante tamen dicto Georgio Sesselich ad sancta Dei Euan-gelia, super sacris reliquiis, secundum statutum et ordines Jadre, predictum furtum factum non fuisse de eius scitu et uoluntate seu Petri eius filii neque aliquid habuisse uel recepisse ipse, uel Petrus eius filius, de dictis pecuniis furatis a dicto eius famulo uel ab aliquo alio eius nomine. Et si sic iurare nolueiit tunc ipsum Georgium condemnamus ad dandum, soluendum et refficiendum dicto Benedicto medietatem dictorum IIIlor ducatorum auri librarum LXXX soldorum VIIII paruorum diete monete Venetiarum. Et sicut iura-uerit presens nostra sentencia exequatur, uictum uictori in expensis legitimis condemnantes, dantes in pristaldum ut supra. Actum ut supra, presentibus ut supra. Archivio di Stato, Zara. Sezione notarile. Curia consulum et maris. Notaio Cristoforo Zeno da Milano e Teodoro de Prandino da Vicenza, sentenze fase. 8, carte 32 t. - 34 r.