— 166 — in auro, boni et iusti ponderis, quos dictus Michael asserebat dedisse et soluisse dicto quondam Duymo pro arra et pro parte solutionis certe quanti-tatis pellium animalium, quam ipse Duymus promiserat eidem Michaeli uen-dere atque dare, quod quidem dictus Michael coram nobis per testes fidedignos legiptime et sufficienter probauit, et expensis iegiptimis ; et [audita] responsione dicti Johannis commissarii predicti, coram nobis in iuditio dicentis se contra testificationes suprascriptas nescire quid contradicere uel opponere, CHRISTI NOMINE inuocato, pro tribunali sedentes sub logia magna comunis ad nostrum solitum bancum iuris, ut moris est, partibus presentibus, in hiis scriptis, sen-tentialiter condempnamus suprascriptum Johannem, ut commissarium et commissario nomine dicti quondam Duymi, ad dandum et soluendum et restituendum dicto Michaeli, de bonis diete commissarie dicti quondam Duymi, dictos decem ducatos auri et expensas legiptimas, iurante primum dicto Michaele ad sancta Dei euangelia, secundum consuetudines ciuitatis Jadre, petitionem suam esse ueram et iustam et quod de dictis decem ducatis auri nil recepii a dicto quondam Duymo, nec ab aliquo pro eo et eius nomine, et sicut iurauerit exequatur, dantes in prestaldum ad hanc nostram sententiam execu-tioni mandandam, ser Franciscum de Nassis tribunum curie Jadre, ibi presentem et intelligentem, presentibus ser Vitulo de Zadulinis et ser Missulo de Ginano, nobilibus ciuibus, testibus uocatis et rogatis et aliis. Archivio di Stato, Zara. Sezione notarile. Curia consulum et maris. Notaio Giovanni da Casoli e Pietro da Sarzana, sentenze fase. 6, carte 20 t. 10 1411, 27 gennaio. Ser Vito de Cedolini, nobile zaratino, debitore del cavaliere Jacobo de Raduchis di 324 lire e soldi 16 di piccoli, per 464 staia di olio, vien condannato a soddisfare il suo debito in vecchia moneta zaratina e non nella nuova chiamata « moneta Dalmatiae ». (In margine): Domini Jacobi de Raduchis. ln Christi nomine amen. Ab incarnatione eiusdem domini millessimo quadragentessimo decimo, indictione quarta, die uigessimo septimo mensis ia-nuarii. Temporeque serenissimi principis et domini nostri domini Michaelis Steno, dei gratia incliti ducis Venetiarum etc., ac magnifici et potentis millitis utriusque iuris egregii doctoris domini £acharie Triuisano, honorabilis comitis ciuitatis Jadre. Nos Johannes de Grisogonis, Jeronimus de Nasis, Colanus de Vitcor, iudices curie consulum et maris ciuitatis Jadre, uisa, audita et plenariter in-tellecta petitione nobilis uiri [domini Jacobi de Raduchis] legum doctoris nec non egregii millitis ciuis honorandi ciuitatis Jadre, coram nobis et curia nostra oretenus exposita, contra et aduersus nobilem uirum ser Vitulum de Zadulinis, ibidem presentem et intelligentem, in qua quidem petitione, idem dominus Jacobus petebat dicto ser Vitulo de Zedulinis libras trecentum ui-