— 153 — cepto, cum nullam assignauerit per tempora perditam capitaleque, nec restituerit ipse ser Cressius dicto ser Francisco, nec dictis suis filiabus et heredibus, nec edam ipsi sui comissarii instituti ut supra, licet pluries et de plano a me Johanne, dicto nomine, extiterint requisiti, igitur omni modo, uia, iure, usu et forma quibus melius possum, dicto nomine, peto per uos dominos iudices antedictos, dictos comissarios, dicto nomine, ad mihi, dicto nomine, dandum, soluendum et restituendum dictos ducatos ducentos pro capitale predicto et lucrum quod inde sequi potuit, annis uiginti duobus elapsis, ad rationem decem pro centenario quibus lucrum fieri potuit, salua maiori ta-xatione per uos dominos iudices fienda, et penam in instrumento diete socie-tatis appositam, sententialiter condempnari, saluo mihi Johanni, dicto nomine, iure addendi, minuendi, etc. ». Et uisa districta *) data dicto Johanni de Bruno, procuratorio nomine quo supra, per Volcum preconem comunis Jadre, cum scitu et licentia tribuni curie Jadre, in bonis dicti quondam ser Cressii, propter contumaciam dictorum comissariorum dicti quondam ser Cressii, ut in actis apparet ac notificatione facta per suprascriptum Volcum preconem dictis comissariis dicti quondam ser Cressii de dieta districta data; et uiso quodam publico instrumento, producto coram nobis in iuditio, per dictum ser Johannem de Bruno, procura-torio nomine quo supra, scripto manu ser Nicolai Dominici de Vegla, notarii et officialis iurati comunis Segnie, sub anno domini a natiuitate M°I1ICLXXIII, indicione XI, die XVI mensis augusti ; item instrumento procurations facto per suprascriptam dominam Fumiam in personam domine Elisabet matris eius, scripto manu suprascripti Nicolai notarii, in M°IlIf'LXXXXVl, indicione 1111, die VII1I mensis martii a natiuitate; item alio publico instrumento procurations, facto per suprascriptam dominam Magdalenam in personam suprascripte domine Elisabeth, scripto Arbi manu Nicolai quondam Johannis Matei de Padua notarli et cancellar» ciuitatis Arbi, in M‘llIfLXXXXVI a natiuitate, indicione IMI, die VII mensis aprilis; item alio publico instrumento procurations, facto per suprascriptam dominam Catarinam in personam suprascripte domine Elisabeth, scripto manu suprascripti Nicolai quondam Johannis Matei cancellarli Arbi, in M°I1ICLXXXXV1, indicione IMI, die XX1III mensis martii ; item alio instrumento substitutionis procuratoris, facto per suprascriptam dominam Elisabeth procuratoriis nominibus antedictis, in personam ser Johannis de Bruno, ciuis Justinopolitani, scripto manu mei notarii infrascripti in M°III°LXXXXVI ab incarnacione, indicione IIII, die ultimo mensis aprilis, CHRISTI NOMINE inuocato, pro tribunali sedentes, ad nostrum solitum bancum iuris, sub logia magna comunis ut moris est, in hiis scriptis sen- *) Per questa districta > vedasi il documento seguente : « Millesimo CCCLVIII, die XXVI mensis aprilis. < In maiori Consilio (irmatum fuit quod si qua pars citata coram Curiis inferioribus fuerit « contumax et contra eam comissa fuerit districta, illa talis districta durare debeat tribus diebus, « postquam fuerit accepta. Verum si infra terminum predictum trium dierum, pars illa contra quam « data fuerit dieta districta, comparuerit in iudicio, et procedere uoluerit in causa, iudices super ipsa « procedere teneantur, sed si infra dictum terminum dieta pars non comparuerit, tunc elapxo dicto « termino, dicti iudices ad diffinitiuam sententiam procedere teneantur. « Et ego Peronus notarius consiliorum scripsi prout inueni ». Archivio di Stato, Zara. Sezione notarile. Curia consulum et maris. Notaio Pietro da Sarzana, sentenze, fase. 4, cartino staccato allegato a carte 11.