— 161 — dictum Lucam nullam fecisse fraudem uel dolum in dicto sale onnerato in dicto nauilio, sed totam dictam quantitatem salis que defecit in consignatione facta in Ancona, ultra debitum callum, calasse seu defecisse deffectu nauilii qui transpluebat aput arborem nauilii super dictum sal, quod nauilium, seu parcionales ipsius nauilii, per hanc nostram sentenciam et pronunciacionem condemnamus ad soluendum et asignandum eidem domino Martino in Ancona totam illam quantitatem salis que defecit eidem domino Martino in consignatione facta Ancone officialibus salis per dictum Lucam, ultra modia septin-genta et sexaginta, que confessus fuit idem dominus Martinus recepisse in Anchona usque ad dictam summam unius miliaris salis, exceptis modiis quin-decim salis pro quolibet centenario salis consignato eidem Luce, que ultra calum eundem uolumus calasse et decressisse, eidem domino Martino, propter sal nouum inpositum in dicto nauilio super uetus, aut ducatos uiginti auri pro quolibet centenario salis defficientis, iurante tamen dicto Luca, ad sancta Dei euangelia super sanctis reliquiis, secundum consuetudines Jadre, se nullam fraudem fecisse de dicto sale neque aliquid de dicta sale extraisse de dicto nauilio, quod in utile suum conuertisset, nec seit, nec uidit, nec credit quod aliquis alius, uel aliqui alii, aliquid de dicto sale accepisset seu accepissent modo aliquo, seu fraudem uel dolum fecissent ; et si sic iurauerit quod a peticione suprascripta sibi facta penitus sit absolutus et hec presens sentencia exequatur, uictumque uictori in expensis legiptimis condemnamus, dantes in pristaldum ut supra, presentibus testibus suprascriptis, etc. Eisdem millesimo indicione et die XXVIII iunii, suprascriptus dominus Martinus de Recanelto, senciens se grauatum de dicta sentencia, se appellami ab ea ad collegium ordinandum per comune Jadre. Archivio di Stato, Zara. Sezione notarile. Curia consulum et rtiaris. Notaio Giovanni de Trottis, sentenze fase. 5, carte 43 r. t. e 44 r. 6 1408, 13 gennaio. Il nobile zaratino Francesco de Fanfogna vien condannato a pagare a Pietro fu Venturino fu Pace da Cesena, abitante a Zara, 500 ducati d’oro per altrettanta cera, pepe, zucchero e masserizie di bottega avute dal detto Pietro. In Christi nomine amen. Anno ab incarnatione eiusdem millesimo CCCCVII, indictione Ia, die XIII mensis ianuarii. Nos Colanus de Ghinanno, Johannes de Butadeo et Marcus de Ziua-lellis iudices curiarum consulum et maris civitatis Jadre, uisa, audita et dili-genter intellecta ac examinata petitione Petri quondam Venturini quondam Pacis de Cesena, habitatoris Jadre, coram nobis et curia nostra oretenus facta et exposita, contra et aduersus Franciscum quondam Coiani de Fanfogna ciuem Jadre, ibidem presentem, audientem et intelligentem, in qua quidem petitione idem Petrus petebat eidera Francisco ducatos quingentos auri cum il