- 154 — tentiamus et sententialiter condempnamus supradictos ser Cosam de Begna et ser Johannem de Grisogonis, commissario nomine supradicto, absentes, contumaces et non comparsos per districtam spiratam, ad dandum, soluendum et restituendum diete domine Elisabethe, procuratoriis nominibus antedictis, aut eius dictis nominibus legiptimo procuratori, rat[ionem], dicto procuratorio nomine, de bonis diete comissarie dicti quondam ser Cressii de Uaricassis, infra Vili dies proximos futuros, dictos ducatos ducentos auri cum pena dupli, secundum formam dicti instrumenti et petitionis dicti Johannis de Bruno, nomine quo supra, iurando prius dieta domina Elisabeth, procuratorio nomine quo supra, ad sancta Dei evangelia, super reliquiis, secundum statuta et consuetudines ciuitatis Jadre, dictam suam petitionem credere fore iustam et quod non credit quod dictus quondam ser Franciscus de Paonibus, nec alius pro eo, receperit a dicto quondam ser Cressio de Uaricassis, nec ab aliquo alio pro eo et eius nomine, dictos ducatos ducentos auri in totum uel in partem ; et sicut iuraverit, siue eius legiptimus procurator ab ea sub-stitutus, exequatur, uictos uictoribus, nomine quo supra, de dictis bonis diete comissarie dicti quondam ser Cressii de Uaricassis, in expensis legiptimis condempnantes, saluo et reseruato dicto ser Johanni de Bruno, quo supra nomine, omni iure quod habet, dicto procuratorio nomine, contra comissariam et bona dicti quondam ser Cressii de Uaricassis, occasione lucri et pro ucro, per dictum quondam ser Cressium de Uaricassis facto, siue quod fieri potuit cum dictis ducentis ducatis toto tempore quod dictus quondam ser Cressius de Uaricassis tenuit dictos ducentos ducatos auri, dantes in pristaldum, ad hanc nostram sententiam executioni mandandam, ser Simonem quondam Johannis Galli, tribunum curie Jadre, presentem et intelligentem. Actum Jadre, ut supra, presentibus Jacobo drapperio quondam Johannis Uodunich et Bartolo quondam domini Filippi de Sloradis, testibus uocatis, rogatis et aliis, presente messer Johanne de Casulis, aduocato dicti Johannis de Bruno, procuratorio nomine quo supra. Archivio di Staio, Zara. Sezione notarile. Curia consulum et maris. Notaio Pietro da Sarzana, sentenze, fase. 2, carte 9. 2 1398, 21 ottobre. Stefano Ambrosevich da Zara, nocchiero in una nave patroneggiata da Bartolomeo fu ser Filippo de Sloradis, viene assolto dalla petizione del detto Bartolomeo di aver fatto alla spiaggia di Fano una falsa manovra in seguito alla quale la nave si ruppe. In Christi nomine amen. Anno incarnationis eiusdem M°CCC8LXXXXVIII, indictione VII", die XXI mensis octubris. Regnante ut supra. Nos Colanus de Ginanis, Bartolus de Milano et Colanus de Figagolo, iudices curie consulum et maris ciuitatis Jadre, uisa, audita et intellecta