— 163 - diligenter examinata petitione Marci quondam Georgii marinarii habitatoris Jadre, coram nobis oretenus in iuditio facta, contra et aduersus Johannem dictum Geri districtus Janue, ibidem presentem et intelligentem, in qua quidem petitione petebat dictus Marcus dicto Johanni ducatos undecim auri, pro resto solutionis mensium quinque et dierum XXI, quibus dictus Marcus di-cebat se seruisse eidem Marco (!) pro marinario, ad rationem ducatorum trium in mense, dicens dictus Marcus quod hoc uolebat probare per testes fide-dignos. Et exaduerso audita et intellecta responsione, etiam coram nobis in iuditio facta, per dictum Johannem, negantem se promisisse dicto Marco ducatos tres in mense, et uolentem ut testes producendi per dictum Marcum examinarentur, quod si dicti testes producendi ut supra, probarent et testifi-carentur quod dictus Johannes promiserit dicto Marco ducatos tres in mense, quod tunc uolebat de premissis contra eum ferri sententiam. Unde productis testibus, videlicet, Vocasino Toscaua? marinario, examinato per nos iudices predictos, qui dicit quod in eius presentia dictus Johannes dicto Marco dixit, ipsis existentibus Barlecte: « Remane et stes mecum eo salario quo stetisti post-quam recessimus Jadra » ; et Jacobo de Cesamis, alio teste producto ut supra et examinato, qui suo sacramento dicit quod dictus Johannes rogavit dictum Jacobum ut ei inueniret unum marinarium, qui Jacobus inuenit Marcum predictum, quem Johannes predictus uidens, secum concordauit, videlicet, quod promisit eidem Marco dare pro uno viagio usque Barlectam ducatos tres auri, et elapsis octo diebus postquam applicuerit Barlectam, dare mense singulo quo secum steterit ducatos tres auri pro mense singulo. Et generaliter visis omnibus et singulis, que per nos videnda discutienda et examinanda fuerunt, per ea que uidimus et cognouimus et nunc uidemus et cognoscimus, CHRISTI NOMINE inuocato, sedentes pro tribunali sub logia magna, loco et more so-litis, talem nostram sententiam inter ipsas partes damus, proferimus et pronun-tiamus in hiis scriptis et in hunc modum uidelicet. Quia dicimus, pronun-tiamus, sententiamus et condemnamus dictum Johannem ad dandum, solvendum et numerandum dicto Marco dictos ducatos undecim auri, saluo et reseruato iure calculi, et expensas legiptimas, iurante tamen dicto Marco, secundum ordines Jadre, quod de dictis denariis non recepii in toto uel in parte, nec aliquem eius nomine uel mandato, dantes in pristaldum ad hanc nostram sententiam executioni mandandam, ser Colanum de Vitcor, tribunum curie Jadre, ibidem presentem et intelligentem, ad hanc nostram sententiam executioni mandandam. Actum Jadre, ut supra, presentibus ser Maggiolo de Fanfogna et ser Bartolo de Milano, nobilibus civibus Jadre, testibus rogatis et aliis. Archivio di Stato, Zara. Sezione notarile. Curia consulum et maris. Notaio Giovanni da Casoli e Pietro da Sarzana, sentenze fase. 6, carte 5 r. e t. 8 1408, 9 febbraio. Niccolò da Urbino, che aveva noleggiato un naviglio da Luca de Lodrino da Venezia, è condannato per non essersi attenuto ai patti del noleggio. In Christi nomine amen. Anno, indictione ut supra (1407, recte 1408), die nona mensjs februarii, et regnante ut supra,