— 94 — Nonensis episcopi, ac Georgii egregii comitis, nec non domini Bayeuntis Theupuli honorabilis potestatis None. C. Ego quidem Stria filia condam Busri et uxor Radoslaui olim Vlconis, de assensu et volúntate dicti viri mei, ibidem presente et affirmante, presenti publico instrumento, confiteor et manifestum fació vendidisse atque transactasse tibi quidem Jacobo filio condam Nicole, totam et integram quartam partem meam mihi contingentem ex parte patris quam matris, omnium terrarum mundarum et inmundarum positarum in districtu civitatis Nonensis, cum omnibus earum pertinencium, tam de silvis, pascuis, aquis, nemori-bus, lapidibus et cursus aquarum, tam in Novosela? quam alibi in dicto territorio repertis. Primo quidem sunt in Novoselaf de terris laboratis pecias tres, una quarum in se continet gognayos quatuordecim, cui de traversa est via publica, et de austro similiter, de quirina terra Stephani Trochanig, de borea terra Stanislaue sororis mee. Secunda pecia in se continet gognayos decem, cui de traversa est terra heredum Stoyani, de austro terra sororis mee Stanislaue, de quirina terra heredum Milgosti, de borea terra Gregorii olim Jurse. Tercia vero pecia in se continet gognayos duodecim, cui de traversa est via publica, de austro terra diete sororis mee, de quirina terra comunitatis, de borea est terra Stephani lubagionis archidiaconi. Item unam peciam terre duorum gognayorum positam iuxta lasum Namersig, et est de traversa nemus, de austro similiter, de quirina similiter, de borea est terra Stanislaue sororis mee, et iuxta dictam terram est terra Gregorii. Pro qua vero vendicione piene habui et recepi a te dicto Jacobo libras vigintiquinque denariorum venetorum parvorum, et unum fustaneum novum, et par unum circihecarum. Quam quidem porcionem meam cum omnibus pertinenciis, ut dictum est supra, teneor per me, meosque heredes et successores, tibi tuisque heredibus et successoribus, ab omnibus discalumpniare ac deffen-sare in perpetuum super me et omnia bona mea, habita in presencia et futura. Quare igitur, amodo in antea, liceat tibi prefatam porcionem libere habere, tenere et perpetuo possidere, heredibus et proheredibus derelinquere, vendere, dare, donare, commutare, pignori locare, pro anima et corpore iudicare ac omnimode ad omnem tuam voluntatem alienare, nemine tibi contradicente imperpetuum. Actum est hoc et firmatum coram hiis vocatis et rogatis testibus, silicei Slauogosto Stephani nunc iudice, Slauogosto Johannis, Andree Dissig. (Altra grafia): Ego Michael Johannis examinator manum misi. Et ego Antonius, filius condam magistri Guidonis de Padua, Nonensis notarius, interfui rogatus, ut audivi scripsi, roboravi et solito signo signavi. (Monogramma del notaio). Rogito originale membranaceo, alquanto sbiadito, nell’ archivio di casa Pasini-Marchi, Zara. 8 1321, 23 giugno Arbe. Avendo, sotto la podesteria nonese di Baiamonte Tiepolo, alcuni pirati di Nona derubato dei veneziani e degli arbesi, nel consiglio del comune di Arbe si delibera di inviare un ambasciatore che chieda soddisfazione dei danni. (In margine): De mittendo unum cursorcm cum duobus barchis armatis Nonam et Jadram pro illis cursariis.